eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    518. 1617 Juli 8. Aan J. Meursius1.

    Vir Clarissime.

    Tum pro dulcissimis Theophylacti literis2, tum pro plenissimis omnifariae eruditionis Atticis Lectionibus3, et publico, et privato meo nomine gratias tibi ago maximas; agent et omnes quibus datum est ista suo pretio aestimare. Neque minus tibi debeo altero nomine, quod et veteris nostrae consuetudinis memoriam tam fideliter servas, et in eodem affectu constanter perseveras. Ingratissimus sim, ni haec mihi sint gratissima. Ita velim tibi persuadeas, doctissime Meursi, me, quoties animum a molestioribus curis licet avocare, nullum tempus tanta cum voluptate respicere, quam illud cum in amoenissimis studiis pariter adolescebamus, tuaque mihi et diligentia et assecuta diligentiam fama magnum ad praeclara quaeque capessenda incitamentum erat. Quae nunc est vita frui vobis haud aeque mihi permittit, quin vos amem atque admirer prohibere non potest: quippe cum omni dignitate illustrius mihi videatur, eorum qui de literis optime merentur, amicitia censeri. Curatores Academiae vestrae, quos tui amantes esse non dubito, magis magisque agnituros tua in publicum merita confido; atque utinam ea sit testimonii nostri auctoritas, ut inservire tuis commodis tuoque honori possit. Nihil plane est quod facturus sim libentius, quam ut virum in promovendis literis indefessae industriae, deinde amicum veterem atque constantem, aliqua in parte adiuvem. Vale vir eruditissime. VIII Iulii CIƆIƆCXVII. Rotterodami.

    Tuus
    H. Grotius.

    Adres: E. hoochgeleerde wyse voorzyenige D. Iohanni Meursio doctor in de Rechten Professeur in de Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.

    Notes



    1 - Hs. Stadtbibl. Hamburg, cod. Sup. ep. fo. 94 f. 3. Gedrukt Meursii Opera XI p. 281.
    2 - Theophylacti archiep. Bulgariae Epistolae. Ioa. Meursius nunc primum edidit. Lugd. Bat. 1617. De uitgever van dezen brief, Opera XI p. 281, leest: Theophrasti literis.’
    3 - Atticarum lectionum libri VI. Lugd. Bat. 1617.