eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    574

    519. 1617 Juli 9. Aan J. Overall1.

    Reverendissime Domine ac Pater.

    Exosculatus sum aliquoties literas, ex quibus et te vivere, et mei memorem, esse intelligo. Tomsonianum librum prevelim edi emendatius2, ita enim meretur et argumentum, et in argumento authoris industria. Meam de Imperio summarum Potestatum diatribam velim et legas diligenter, et iis, quorum iudicio aliquid tribuis, tradas legendum, servesque donec redibit Eliensis3 ..... ac deinde collecta omnium iudicia, si impetrari id potest, cum libro ad me redeant. Controversias de Praedestinatione magis magisque in schisma erumpere, est sane, ut scribis, et dolendum et iniquum. Atque Serenissimi Regis id vel maxime, ut scio, tuque nuntias, improbantis autoritas obtenditur. Quasi postremis ad Ordines Epistolis4 pullulare haereses cum dicit, eo animo complectatur sententias a Calvino dissidentium. Mitto pietati tuae librum, qui Epistolas duas complectitur: alteram Walachrorum, qui Calvinum ferme sequuntur, alteram Remonstrantium, qui ad Melanchthonem accedunt propius5. Ex eo libro promptissimum erit omnem controversiae statum intelligere. Rogo advertas animum, si res tuae permittunt; et qua potes, veritati pacique ne desis. Ego Deum precabor, ut te, tuique similes, bono sanctae suae Ecclesiae diu servet. Vale mi Pater. 9 Iulii 1617. iuxta Calendarium novum. Roterodami.

    Tuae pietatis reverentissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedruckt Epistolae p. 41. Epistolae ecclesiasticae p. 484. Antwoord op no. 516. Beantwoord door no. 526.
    2 - Zie p. 523 n. 2.
    3 - Andrewes.
    4 - De brief van 20 Maart 1617; zie Rogge, Wtenbogaert II p. 428 vv. Knuttel 2358-2360; Epistolae ecclesiasticae p. 482.
    5 - Het p. 540 n. 3 genoemde boekje; zie ook p. 570 n. 4.