eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    575

    521. 1617 Juli 30. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime.

    In mentem mihi venit corpori Confessionum Evangelicarum subiecta Veterum testimonia, in quibus multa sunt quae ad Satisfactionem pertinent. Rogo videas ut si qua forte tuam diligentiam effugerunt addantur caeteris quo testatior sit Sanctae Dei Ecclesiae in tanti momenti dogmate consensus.

    De his quae in Conventu aguntur velim tecum conferre; ero autem Hagae diebus Mercurii, Iovis, Veneris et Saturni ante meridiem; si interea non est tibi excurrendi otium, veniam Lugdunum sub VIII. Augusti, modo tui isthic inveniendi spes sit. Literas has quaeso ad Cluverum perferri iubeas. Accepi e Gallia quaedam tradenda Bertio, Meursio, Heinsio; sed cum non multum referat quando ea accipiant malim tradere quam mittere. Vale Virorum optime et constanter nos ama. 30 Iulii 1617.

    Tuus ἀδόλως
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 42. De brief handelt evenals no. 520 over den druk van de Defensio.