Ex epistola Hugonis Grotii ad Dominum Baronem de Languerack Legatum etc. Lutetiam.
Moluccas iam pridem nostri tenent, etsi in parte insularum haeret Hispanus. Sed de Maniliis occupatis rumor huc pervaserat, haud satis certis auctoribus, et probabilis tamen, quia satis validam classem a nostris illuc iisse constabat. Ad Indiam, ut scis, duplex hactenus patuit via, altera campsato in Orientem Bonae Spei Promontorio, quae frequentior, altera per fretum Magellanicum, quod ob angustias summas anfractusque multiplices nonnisi tarde nec sine periculo transitur. Interiacet autem fretum Magellanicum Oceano huic nostro, qui inter Orbem veteribus cognitum et Americum tenditur, et alteri Oceano qui partem Americae aversam alluens in Sinas et Indiae ultima se porrigit. Hunc Oceanum Austrium alii, nonnulli Pacificum vocant. Creditum vero hactenus et inscriptum tabulis sub Notio cardine ingentem iacere terram continentem, cuius partem obiectam Americae modico sui angulo freto Magellanico finiri. Eam terram Antarcticam multi aut Australem, Hispani Terram Ignium vocant, quod ignes ibi a se visos nautae nonnulli nuntiaverunt. Caeterum ut plerumque remotissima Orbis fabulis praebent materiam, ita hic quoque Geographorum coniectura a vero aberravit. Non enim unam esse terram, quae vastum illud spatium impleat, sed consparsum insulis Oceanum quotidie magis magisque apparet. Itaque nihil mirum naves Isaaci Mairii2 et sociorum sexaginta leucis citerius quam est
576
fretum Magellanicum invenisse pervium mare, qua transiverunt commode intra horas octo: aestus ex Australi Oceano in nostrum se effundit, iterumque resorbetur. Haec via cum naves ex adverso Americae, ubi Chiliensium littus primum occurit, perduxisset, facile deinde ipsis fuit per fluctus Australes in Moluccas et Indiam vehi. In hoc itinere etiam Novam Guineam insulam esse patuit. Cum vero incognita antehac via naves istae Iavam venissent, ibi alteri earum manus iniecta est a Societatis nostrae Indicanae mercatoribus; inde lis nata quae nunc coram Ordinibus Foederatis ventilatur. Indicani mercatores negant cuiquam ius esse extra suam Societatem in India negotiandi, qui Ordinum sit subditus. Pars adversa privilegium ipsis datum non ultro aiunt pertinere quam ad navigationes eas quae in ortum a Bonae Spei Promontorio aut per Magellanicas fauces diriguntur. Et sane ita se verba habent. Addunt argumentum suae sententiae, quod per Septentrionalem quoque Oceanum transitus ad Sinas Indosque multiplici via quaesitus sit, non dubio ea spe ut invento transitu cum Indis mercimonium exercere liceret. VI. Augusti CIƆIƆCXVII.