Virum nobilem et utraque fortuna insignem Foppium ab Aysema2 tibi commendamus, non sane perfunctorie, neque dicis causa, sed ut amantem eruditorum et dignum vicissim qui ab eruditis ametur. Ordines Federati cum multa haberent agenda apud Balthicas civitates, neminem reperire potuerunt, cui potius legationem, et quidem permanentem, crederent. Quare recte et pro tua humanitate feceris, si hunc virum suis virtutibus praeclarum, deinde publica quoque dignitate ornatum ostendas tibi esse quam gratissimum. Hagae Comitatensi X. Augusti CIƆIƆCXVII.
Tibi addictissimus
Cornelis van der Myle. H. Grotius.
Adres: Clarissimo eruditissimoque viro D. Danieli Heinsio Professori, Actuario, et praefecto Bibliothecae. Lugduni Batavorum.