eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    530. 1617 Sept. 9. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime, summe amicorum.

    Mitto soceri tui, cuius memoriam quanti faciam credo te nosse, scriptum omni laude dignissimum, quod edendum ego iampridem iudicavi2, nunc multo magis ex quo idem videtur Walaeo. Rogo diligenter promoveas συναθροισμὸν eorum quae ad συγϰατάβασιν pertinent, sed ita ne ei tempori quod concinnandae Pelagianismi et Semipelagianismi historiae3 debetur nimium detrahas. Utrumque enim pariter maturandum est. Editio nostrae de satisfactione diatribae mihi perplacet4. Mitto eius exemplum tibi inscriptum cui haec opera ferme plus quam mihi debet, caeteris non inscripsi quia apud illos non arbitror id futurum pretium nomini meo quod apud te est mei amantissimum; deinde ne edere ipse librum videar quod facere me negas. Satis ergo erit si tradas Polyandro, Episcopio, Corvino, Heinsio, et Cunaeo. Praeter ista nihil nunc erat, nisi ut valeres. Nunc Rotterodamum eo, rediturus Hagam sub diem Martis. 9. Septemb. 1617.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 43.
    2 - Welk werk van Franciscus Iunius door Grotius bodoeld wordt, is onzeker; zie p. 461 n. 2.
    3 - Zie p. 564 n. 1.
    4 - Zie p. 578 n. 5.