eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    531. 1617 Sept. 10. Aan J. Meursius1.

    Vir Clarissime.

    Rotterodamum ut veni didici quantum tibi deberem. Ibi enim Chalcidium inveni, nomini nostro tua benignitate inscriptum2, auctorem reconditae eruditionis, utpote Timaei, qui tot ingenia iam olim exercuit doctissimum interpretem. Elogiis quae mihi nec merenti tribuis erubui; quae sicut dolorem mihi incutiunt

    584

    quod amicorum de me spem implere non possum, ita contra gaudium adferunt indicio constantissimi affectus in me tui, de quo, sicut ego nunquam dubitavi, ita iam nemo erit cui dubitare liceat. Ego quod reponam non habeo. tamen, ne nihil mittam, mitto librum3 aliorum magis impulsu quam sponte mea editum, qui ita ad sacra pertinet ut iuris et historiae non parum suo ambitu comprehendat. Saltem id consequemur, ut aequis hominibus appareat quam longe absint a castris Socini qui non omnibus Calvini sententiis alligandas putant Ecclesias.

    Te vero nihil opus σπεύδοντα ϰαὶ αὐτὸν ὀτρύνειν4 ut pergas de literis optime mereri. Non debet terrere te aetas haec si qua alia rerum bonarum contemtrix: iustam olim mercedem tuis laboribus persolvet posteritas; neque crede me solam tibi ὑστεροϕημίαν augurari. Cum tam iuvenis inclarescere coeperis senectute tibi mediocri dumtaxat opus est ut posteritati tuae intersis. Quanquam interea spero in praesens quoque eos quibus promovendarum artium cura incumbit daturos operam ne virtutes tuas ignorasse videantur. Ego si unquam quicquam efficere potero, quod ad te iuvandum ornandumve pertineat crede nihil fore quod non aut sine respectu vetustissimae amicitiae merita tua, aut etiam seposita meritorum ratione amicitiae memoria a me impetret. Vale Vir eruditissime. X. Sept. CIƆIƆCXVII. Rotterodami.

    Tuus
    H. Grotius.

    Adres: Viro Clarissimo raraeque eruditionis Iohanni Meursio I.C. Graecarum literarum in Lugdunensi Academia Professori. Lugdunum Batavorum.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leipzig, cod. 0355 f. 209. Gedrukt Meursii opera XI p. 288.
    2 - Chalcidius, Timaeus de Platonis translatus. Item eiusdem in eundem Commentarius. Ioh. Meursius recensuit. 1617. Aan Grotius opgedragen. In het exemplaar der U.B. Leiden deze hs. opdracht: ‘Viro Ampl. Hug. Grotio I. Meursius S.D. Ecce tibi, vir Ampl., exiguum munusculum sed veteris, magni, ac constantis adfectus testimonium. Rogo, quod facis, uti facias, meque pari constantia redamare pergas. Ita te Musae et Gratiae ament; ita te diu incolumem habeat Respublica nostra’.
    3 - De Defensio; zie p. 578 n. 5.
    4 - Homerus, Il. Θ 293.