eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    597

    546. 1617 Dec. 1. Aan G. Elmenhorst1.

    Libellum Wouwerii2, quem mittis Vir Clarissime, de interpretatione τῶν ο᾽ iam ante scriptum manu videram beneficio Iohannis Wittii3, qui a consiliis est Megalopolitano Duci; miratusque fueram et observationes raras et sermonis castitatem cum summa elegantia coniunctam; quare me quidem libentissime fecisti ut publici usus foret tam praestans deque argumento tam nobili dissertatio. Et hoc quidem nomine debitorem me tibi fateor, sed inter multos: illud me propius tangit quod animi tui affectum benignissimum mihi promis atque promittis; de quo dubitare minime possum cum video quam praeclare et supra meritum de studiis nostris sentias. Id enim tanti iudicii viro accidere non potuit, nisi amor iudicium antevenisset; quare et gratias tibi habeo et tibi persuadeas velim me et ob summas tuas virtutes, et ob hunc in me affectum, addictissimum semper tibi fore. Meorum nihil erat quod mitterem novum praeter id quod contra Socinum4 commentati sumus; in quo si quid est boni, id argumento debetur, si quid minus recte se habet, excusabunt me negotia publica, quae vix exiguam temporis partem excolendis studiis mihi relinquunt. Tibi felicius otium precor simulque fausta omnia. Gratum erit, si indicem Photinianorum et Antiphotinianorum5 ad me miseris. Si qua in re vicissim commodare tibi potero, experieris paratissimum. Cal. Dec. anni CIƆIƆCXVII.

    Tui observantissimus
    H. Grotius.

    Adres: Viro Clarissimo et eximie erudito Geverharto Elmenhorstio. Hamburgum. Cum libro.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 440. De geadresseerde was klassiek philoloog, had te Leiden gestudeerd en woonde thans te Hamburg. Geb. 1580, overl. 1621.
    2 - Syntagma de Graeca et Latina Bibliorum interpretatione nunc primum in lucem emissum ex bibl. G. Elmenhorstii. 1618.
    3 - Johann Witte uit Lubeck (overl. 1645), van 1607 tot zijn dood consiliarius van den Hertog van Mecklenburg. Grotius heeft later met hem gecorrespondeerd. Zie Moller, Cimbria literata I p. 737.
    4 - De Defensio. Elmenhorst's oordeel over Grotius' werk, in een brief uit Hamburg aan De Groot, dien wij niet meer bezitten, luidt: ‘Nemo hac aetate extitit qui tam dextre hanc partem tractaverit; quod vere, non oratorie dico’. Vossius, Responsio ad Iudicium Hermanni Ravenspergeri, praefatio.
    5 - Zie G.J. Vossii Epistolae: ad Vossium p. 18.