eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    547. 1617 Dec. 1. Aan J.C. Gevartius1.

    Hugo Grotius I. Casperio Gevartio Suo S.D. Lutetiam.

    Gratissimum mihi est, Gevarti doctissime, quod dulcem apud te memoriam video nostrae consuetudinis. Ego sane inter molestissimas occupationes nullum habeo solatium maius, quam ut tui similium aut libellos legam, aut sermones mihi repraesentem. Tuum in Statuam Equestrem carmen2 ni tale est quod

    598

    Statium3 provocet, vanus haberi volo. Et nunc demum intelligo quam nondum satis virtutes tuas assecutus sim illo Disticho4, quod apud Illustrissimum virum Dn. Procancellarium in laudem tuam recitatum probatumque scribis. Felicem te qui tam magnos habeas ingenii tui aestimatores. Hic omnia defecta tantis laudatoribus frigent. Ipsa Heinsii laurus post uxorem ductam5 exaruit. Quare perge hanc litterarum partem tueri quae nunc ut video in te uno statura est. Et fac saepe similes a te versus videamus quos mirentur omnes, imitari nemo speret. Vale Vir eruditissime. Hagae Cal. Dec. Anni 1617.

    Tibi addictissimus
    Hugo Grotius.

    Notes



    1 - Afschrift Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 675 f. 20. Gedrukt M. Hoc, Etude sur Jean-Gaspard Gevaerts (1922) p. 189.
    2 - In 1617 verschenen; zie Hoc ll. p. 32.
    3 - Over Gevartius' Statius-editie, zie p. 558 n. 1.
    4 - In het voorwerk van Gevartius' Statius.
    5 - Over Heinsius' huwelijk zie p. 569 n. 3. Grotius' Epithalamium is gedrukt achter dat van Gevartius (Rogge 313); niet herdrukt in de Poemata.