S.P.
Accepi praeclarum munus Tulliana opera edita abs te2, Grutere Clarissime, qua soles uti diligentia ac fide. Quantum haec tua editio caeteris antestet omnibus, nihil a me dici opus, res ipsa abunde loquitur. Inter alia dulce mihi fuit te retrahente in primae adolescentiae annos redire, cum video non praetermissa hic illa quae olim in Aratea3 observavimus. In quibus et siquid boni est iuvat me fructum percipere pristinae diligentiae, et si quid nunc minus placet, facile apud me, credo et apud te aliosque aequos iudices veniam accipit immaturae aetatis praesidio, in qua etiam sine successu honestis conatibus laus sua non deest. Tu vero, quamquam, ut scribis, in exsilio luctuque versaris, oblivisci tamen, ut video, amoenitatis tuae non potes, praesertim cum ita loqueris, quasi tuis operibus praestantissimis aliquid decoris et gratiae a nostro praeconio posset accedere: itane nescis iamdudum erasum meum nomen chori eruditioris albo, et ipsum me nisi tua aliorumque opera non posse enitere? Neque tamen id ita accipias, quasi defugiam exactum officium, eius praesertim generis cuius tam vilis est annona. Tu si malos versus scripserimus etiam hoc Ciceronianum puta. Hortulis tuis tot pulcri flores, quot ubique in literis tuis apparent, quas tu tamen magnus ἐίρων impolitiae scilicet accusares. Resalutat te Nob. Mylius tuarum virtutum candidissimus aestimator. Cal. Dec. anni CIƆIƆCXVII.
Tuus
H. Grotius.
Adres: Admirabilis diligentiae atque eruditionis Viro Ioh. Grutero, Professori in Academia Palatina Heidelbergae.