eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    553. [1617] Dec. 21. Van H. Delmanhorst1.

    Viro ἀμύμονι D.H. Grotio ὑγιαίνειν.

    Nullus desino denuo aurium tuarum tympana hac fra .... cursus occasione arietare, τριϕίλτατε Groti; verba paucula (πτε) ρόεντα et celeripedia nupere tramiseram, aequi bonique Equirine2 tu consulere, ita cillere dextrum mihi imo utrumque supercilium. Ecce Ecce magna ac Vaesuvia quasi petitionis mole ac laboriosissima ambitione quid demum impetrivi - nonne significavit indiciumve fecit ὁ αὐτὸς εὐπενϑερὸς Aemylius?3 - imi subsellii lectio(nem) promercalem succedaneam viri optimi D.H. Bredii prae oculorum mala aetate caligantium praeterlegere supersedentis ac nescientis; fave iterum, ac digitum favoris preme inque tuo regno imae caudae professorculum ὑποϰοριστιϰῶς οὕτως λεγόμενον agnosce nec despice. O sol quando exoriere! Praefaturus σὺν ϑεῷ ad magni illius eloquentis id est oratoris oratoria ϰαὶ ῥητοριϰὰ vel Brutum in iis minime brutum sub adventum cedria vitae dignissimorum Curatorum quos teque praesentem omni voto contenderim, tui, ὦ τὰν, magnifico cum Heynsio, aliisque vita aeterna id est fama4 perdignissimis recordaturum. Saluta a me quaeso amicitiae principes Curatores meos. Ἔρρωσο.

    Tuus
    Delmanhorstius ϰατ᾽ ἐλπίδα etc.

    21 Decembr. genialis πελλαίου Cypriis, ἢ ἀρχιερέως, Aegyptiis χοιὰχ, Chaldaeis Tebeth et a Christo σωτῆρος nati Christianis etc.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2. Over den schrijver zie p. 89 n. 1; p. 314 n. 2. Als de brief betrekking heeft op het professoraat (waarover zie Molhuysen, Bronnen II p. 79), is hij van 1617. De brief is aan den bovenkant beschadigd.
    2 - Festus i.v. In margine: ‘Amica Accio compellatio teste Guilielmio’.
    3 - Van der Myle; zie p. 213 n. 9.
    4 - In margine: ‘ita Ciceroni in Attic’.