eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    603

    554. 1617 Dec. 22. Van G.J. Vossius1.

    Magnifice, Clarissimeque Domine. Abbotius in Apocalypsin2 nec in officinarum pergulis, nec in amicorum bibliothecis comparet. Si scripsit, Anglice scripserit credo, de quo certiora dicere posset affinis Iunius. Habeo Abbotium de Antichristo; quem an volueris non sat scio, sed tamen mittere volui. De reformatione Coloniensis Archiepiscopi saepius a me Bertius est compellatus: sed habere negat, ac vel ad Hogerbetium vel Utenbogartium remittit. Quorum illum, simul ac Haga redierit, compellabo. Responsum Iunii ad quaestionem, num arma ad Religionis defensionem a subditis suscipi possint, inter ea fuit, quae ex ore ex tempore dictantis domi sunt excepta. Habui ea prope universa, sed una cum pulvisculo omnia in Frisiam abstulit affinis Casimirus3, hoc fine, ut aiebat, ut cum suis conferret et, si non inconsultum Iuniani nominis amantibus videretur, ederet in lucem. Sed antequam tu, Amplissime vir, eius responsi apud me mentionem fecisses, cognoveram ex Coddaeo4 hoc responsum in schedis suis habere. Ergo quamprimum conveni; cui ut postulatum tuum exposui, libentissime se communicaturum respondit. Sed post horas duas rediens invenire posse negat, et cum inter chartas deesse aliquas cognoscat, metuere ne iam diu sit, quod alteri dederit legendas, atque in iis etiam sit hoc responsum. Corvinus non arbitratur exstare apud suorum quemquam. Ita vides, ut non defuerit animus morem gerendi tibi, sed nihil effecerim, quo nomine doleo. Quod in Anglicanis tarde adeo procedatur, partim Bertius in causa fuit, qui hesterna demum die triplicis Ordinum decreti translationem5 ad me tulit, partim amanuensis, industrius quidem adolescens, sed qui ab excipiendis, et cum schedis commilitonum conferendis Episcopii Lectionibus, quas auro contra caras non putat, aegre avellatur. Iam tamen unum exemplar habemus. Et his feriis natalitiis totum se his describendis dabit, nihil orsurus priusquam telam istam pertexerit. Corvini librum, quia occasio erat, mitto. Scio tamen carere eo potuisse, usque dum Anglicana sint scripta. Id intra triduum aut quatriduum fore spero. Simul tum mittam Historiae nostrae Pelagianae Librum quintum6. qui est de praedestinatione. Nam pene iam descriptus est. Sextus erit de reprobatione; cuius appendicula est de causa Godescalci. Eam licet necdum relectam ad te mitto. Spero non ingratum fore, quando hactenus recte tractata est a nemine. Si non displicet tibi

    604

    Liber primus operis, qui est εἰσαγωγιϰὸς, statim a Kal. Ianuariis poterit praelo committi. Scis lentas esse operas. Ego quia iam opus omne absolvi, minus temporis in exscribendo requiram, quam illi in excudendo. De vino, si molestum non est, memor eris. Nec si carius paullo nunc sit, quam cum ipse emerem, eo intermitti velim. Quod eo dico, quia Gallicanis vinis hic pretium auctum est. Vale Amplissime Domine. Uxori salutem maximam. XXII. Dec. CIƆIƆCXVII.

    Tuus totus
    G. Vossius.

    Notes



    1 - Gedrukt: Epistolae ecclesiasticae p. 489; G.J. Vossii Epistolae p. 127; Epistolae en musaeo J. Brant p. 22. Antwoord op no. 552. Beantwoord door no. 555.
    2 - Zie p. 602 n. 2.
    3 - Johan Casimir Junius, zoon van Franciscus Sr. uit diens tweede huwelijk; geb. 1582, overl. 1624. Hij studeerde Theologie en gaf zijns vaders Commentaria in Jechezkelem Prophetam, 1610, uit (Petit, Bibliogr. Lijst p. 65 n. 70). Zie ook Cuno, Fr. Junius der Aeltere p. 220.
    4 - Guil. Coddaeus, professor in het Hebreeuwsch te Leiden sinds 1601.
    5 - Wclke resolutiën van de Staten bedoeld worden, blijkt niet.
    6 - De Historia de Controversiis, quas Pelagius euisque reliquiae moverunt, die 1618 uitkwam (zie p. 335 n. 2; p. 564 n. 1), bevat zeven boeken; het zesde handelt ‘de Praedestinatione’, het zevende ‘de Reprobatione’; terwijl van dit zevende boek de pars quarta tot titel heeft: ‘de Caussa Godescalci, et iis, quae huic sunt annexa’.