eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    565. 1618 Maart 19. Van [Foppe van Aitzema?]1

    Amplissime atque Consultissime Vir. Mense Ianuario tibi ac D. Van der Mylen prolixe scripsi, verum ab utroque hactenus mihi nullum responsum. Certe libenter scirem, quomodo D. Bernfeldt2 et vobis placeat consilium meum. Atque ex animi vestri sententia formarem omnia, quae mihi et apud principes ac civitates hac in re proferenda. Non sum ex illa nota hominum, qui quidvis perpeti malunt, quam videri alieno consilio egere, ac, ut Tacitus inquit, qui ne alienae sententiae indigentes videantur, in diversa ac deteriora transeunt. Deinde scio vos rem me melius intelligere, vobisque cordi esse communem confoederatorum7) salutem, pro qua indesinenter excubias agitis ac, quasi in specula collocati, providentia vestra vigilatis. Tristia nobis ab Aquilone imminere videntur, quaeque vos latere non possunt; quod si orientem hunc ignem in tempore non oppresseritis, ingenti deinde incendio, cum iam nullam opem ferre possimus, omnes ardebimus; quod in literia D. Van der Mylen plenius attigi, unde illa hauries. Atque hic multa occurrunt, quae calamo neque credi neque expediri possunt, quaeque sibi praesentiam nostram deposcunt. Quod si scirem me vobis rem gratam praestare, idque in rem vestram esse, excurrerem ad vos, ut liquido vobis constaret de omnibus illis, quae studio indefesso moliuntur illi, qui solvere tentant nodum illum, quo non ita diu arcte iuncti Hanseatici cum Unitis Provinciis3. Deinde et Contraremonstrantibus una eademque opera monstrarem amice et clare, illo ipso, quod Remonstrantes Rep. eiicere satagunt, ipsos non solum Augustanae Confessionis homines omnino a se alienare, verum etiam omnem spem conciliandi in posterum Lutheranos cum Calvinistis praecidere,

    610

    in quo omnes boni adeo pie laborioseque tot annos sudarunt, atque adhuc sudant qui ipsorum vestigiis laudabiliter insistunt. Et certe Pontificiis sic essent longe crudeliores, qui in Germania et Gallia summos honores reformatae religionis hominibus concedunt. Quae cum cogito, admodum sollicitus sum de vestra salute quam periclitari omnes putant; atque sic nuper Sibrandus Lubbertus ad quendam magni nominis virum in Germania scripsit:

    ‘Quod ad statum Ecclesiarum Belgicae foederatae attinet, quinque Provintiae, videlicet Geldria, Zelandia, Frisia, Omlandia, et Transisulania, sequuntur sententiam orthodoxam. Hollandia divisa est in partes duas. Maior tamen pars coniungit se cum his quinque provinciis. Traiectum sequitur sententiam contrariam, sed speramus non fore diuturnam. Synodus Nationalis convocabitur proximo Iunio. Princeps Mauricius tam sincere, tam fortiter et prudenter agit negocium Ecclesiae, ut dubitare possis, an maior in armis fuerit, quam nunc est in politicis ecclesiasticisque. Deus tueatur eum et custodiat eum ab omni malo. Anno 1618. mense Febr.’.

    Haec epitomae pars a quodam magno viro ac amico singulari mihi concredita est, ideoque has literas, postquam a D. Bernfeldt, te, et D. Van der Mylen perlectae erunt, comburas velim, mihique prolixe respondeas ad binas meas. Iam bene te valere iubeo tibique vivo, ad omnia iussa obsequentissimus

    Di casa 19 Martii 1618.

    Generoso D. Bernfeldt, parenti tuo, Viro Cl. ac reverendo D. Ioanni Arnoldo Corvino precor multam salutem.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae ecclesiasticae p. 496. Zonder naam van den schrijver. Kan het de p. 577 n. 5 genoemde Foppe van. Aitzema zijn? Het is iemand die op de hoogte is van de toestanden in de Hanze-steden, waar Aitzema als gezant der Staten-Generaal resideerde.
    2 - Oldenbarnevelt.
    3 - Zie p. 416 n. 1.