eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    566. 1618 Maart 22. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime.

    Quod nuper dicebam Socino negari cur Christus moreretur causam fuisse antecedentem, id verum reperio. Nam lib. III. cap. 102 dicit a cunctis statui antecedentem aliquam legitimam causam mortis Christi praeter Dei et Christi voluntatem. Eam vero causam Socinus ait nullam aliam esse posse nisi quod Christus id fuisset meritus. At id absurdum est. Negat ergo causam antecedentem legitimam. Paulo post capite eodem apertius ait a se affirmari Christum a Deo turpissimae et saevissimae morti traditum ut ea ratione nobis aeterna salus compararetur: quamvis nulla praetensa antecedens causa, esset, cur ille eam mortem perferre deberet; nisi hic voce debere necessitatem significari volumus. Occasionem solam ponit in peccatis nostris ubique quae causa non est aut vix certe. Antecedentem causam legitimam id est recte proprieque dictam extra voluntatem agnoscit nullam, ideoque in sola finali causa acquiescit. Coepi legere Amesii librum3: video passim mea contra Socinum ab ipso usurpari, interdum cum tenui aliqua commendatione. Cogita an eius quoque facienda sit mentio, ut appareat ipsis Contraremonstrantium antistitibus non usquequaque contemtibilem videri operam nostram. Sed omnia haec tui arbitrii

    611

    facio; censeoque scribendum posthac nihil, ne meis tuendis posthac amicis molestiam cogar exhibere. Vale virorum optime. 22. Martii 1618.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 45.
    2 - De Jesu Christo Servatore.
    3 - G. Amesius' Coronis ad Collationem Hagiensem, qua argumenta Pastorum Hollandiae adversus Remonstrantium quinque articulos .... vindicantur, Lugd. Bat. 1618. (Rogge, Bibl. van Contra-Remonstr. Geschr. p. 55).