eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    569. 1618 April 10. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Reverende.

    Legi quae in nostram et veritatis gratiam Ravenspergero respondisti2, quae mirifice placent omnia, nec mutatum quicquam velim, nisi sicubi forte ipsius τῷ ϰαϰοήϑει concitatus durius aliquid in ipsum dixisti, quod inter relegendum, si ita videtur, poteris mitigare. Etiam Antipelagiana3 quantum occupationes permiserunt perlegi, praesertim vero eam partem quae est de virtutibus Ἑλλήνων. Omnino ego hic tecum et cum antiquitate sentio; ea quae ex philosophia apponit amicus noster expensis recte vocum rerumque discriminibus, quae abs te annotata sunt, corruere video. Vale vir optime et bene de bonis mereri nunquam desine. 10. Aprilis 1618, qui mihi Natalis XXXV.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 46.
    2 - G.I. Vossii Responsio ad Iudicium Hermanni Ravenspergeri de libro, ab Hugone Grotio ... scripto, 1618. Weerlegging van het p. 604 n. 4 genoemde boekje.
    3 - Zie p. 608 n. 5.