P.C. Hoofdius H. Grotio S.
Quandoquidem, Vir mihi omnium maxime, approbare patriae industriam meam in valde seriis non valeo, neque rursus quisquiliis magnopere delector, ipse mei periculum facere statui, enitendo foetum, qui spem falsurus vel maxime, citra detrimentum publicum, vel minus, non citra commodum, fuerit. Adeo Themistocli dispares neque magno Reip. bono, neque malo nati nobis videmur.
614
Coepi itaque vitam Henrici Magni2, cuius memoria, quamvis nullo mihi beneficio cogniti, mirum in modum afficior, scripto complecti, idque vernaculo, meditamentum stili et characteris historici, ac prout hoc cesserit, de rebus patriae cogitaturus3. Ut minus tamen operae lusero, adeundum super iis oraculum tui iudicavi iudicii, quo vel monitus plane desistam, vel correctus minus dehinc corrigendum mihi relinquam. Enimvero pleraque me solicitum habent, structuraeque et perspicuitati et amoenitati, et ordini denique universo non nequeo diffidere. Quin et minuta quaedam negotium facessunt, veluti voces exoticae; quarum illae, quas in alienis idiomatis obvias, rebus, deficiente lingua, vacuis potius imponere, quam inauditas quasdam fingere, ratio fuit, ratione locum tuentur. Reliquas autem, cum ambitione nostratium, tametsi praepostera accitae sermonem patrium invaserint, sine plurium offensione proturbare, haud utique promptum fuerit: eas praesertim quibus res vel celsitudine vel gravitate conspicuas insignire commissum est. Imo et ipsum Aristotelem in poëticis authorem novimus conciliandi scriptis dignitatem per huiusmodi lenocinia. Adhibendum tamen, ne in barbaram prorsus degeneret oratio, indicat modum4. Atqui ego illum non modo tenere hic, sed sicut in omnibus, vel capere, id vero acerrimae mentis esse duco. Quamobrem, censuram hanc ultro cum ambiare, quaeso ne graveris inire. Quod autem tuas tot tantisque negotiis districti curas, parum etiam in tempore, oneratum eo, existimationi et humanitati tuae, aliqua ex parte imputes velim, irritamentis huiusce importunitatis meae: atque ita sentias licet, neminem me observantiorem esse magnitudinis tuae, securiorem benignitatis. Quocirca veniam mihi ut des, non multis te precor, sed ex animo Deum Opt. Max. tuos ut tibi, te patriae diu incolumem praestet. aveto.Mudae in Arce, XIV. [Kalend. Iu]n., Anni CIƆIƆCXVIII.
In dorso: Inscriptio erat: Aen mijn Heer mijn Heere Hugo de Groot Raedt gecommitteerde van de Ed. Gr. Mog. de Heere Staten van Hollandt en Westfrieslandt Pensionaris der Stadt Rotterdam.