eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    572. 1618 Mei 20. Aan Willem de Groot1.

    Mi Frater.

    Tum quod scriberem nihil magnopere erat, tum vero gravissimis implicitus negotiis in aliud atque aliud tempus, ut occupati solent, distuli scriptionem. In secessu Silvanectensi2 quantum in addiscendo Gallico sormone profeceris laetor ex aliis intelligere. Si quid simul usus pragmatici didiceris, id lucro appone. Res patriae nostrae nec bene se habent nec extra spem sunt medicinae. Dicere possumus cum cornice Capitolina ἔσται πάντα ϰαλῶς3. Scripsit ad me nuper Gevartius, versusque misit in incendium Curiae. Si eum videris, gratias age

    615

    et dic Manilium4 eius avide expeti. Iter tuum ad Turonas5 non improbo. Est enim et coelum eo tractu salubre, et sermo tersus. Liber ille qui Semipelagianismi praefert titulum in me iampridem est editus6, quem responso dedignatus sum, quando ipse nomen veritus est asscribere. Ego in Pietate7 diserte Semipelagianismi memini, ut erroris sane gravis. Remonstrantium sententia a Semipelagianismo plurimum distat. Nam Massilienses, quos Semipelagianos sive reliquias Pelagianorum vocavere, Gratiae necessitatem ita inculcabant, ut tamen initia bonae voluntatis, saltem in hominibus quibusdam, negarent a gratia praeveniri. Contra Remonstrantes quicquid in nobis est spiritualis boni, etiam ipsa primordia, dicunt ex antecedente Gratia proficisci. Videatur Synodus Arausicana qua refelluntur Massilienses. Apparebit in hoc uno situm errorem, qui tamen ita est improbatus a Synodo, ut errantibus negata non sit communio. At qui praedestinationem ex praescientia, aut communitatem Gratiae sufficientis, aut Gratiam resistibilem atque amissibilem partem Semipelagianismi putant, ritu Sabino quod volunt somniant.

    Vossius noster nunc edit Historiam omnem Pelagii et Semipelagianorum8 ex qua cuivis liquebit quam spisse hallucinentur qui sententiam Remonstrantium hoc est Bulingeri, Melanchtonis, Hemmingii, aut in Pelagio aut in Massiliensibus damnatam putent. At quos feriat eiusdem Synodi Arausicanae canon, qui Anathema dicit credentibus a Deo aliquos ad malum praedestinatos, isti viderint. Ad Bearnensem controversiam9 quod attinet, si nobis ea recte exponitur, non video in quo accusandus sit Rex, qui antiquis dominis ita restituit bona, ut novis possessoribus tantundem ex suo patrimonio reponat: exemplo Arati Sicyonii, qui ab Aegyptio Rege adiutus eadem aequitate olim evictionum incommodis consuluit10. Sed est hominum genus querulum quod semper invenit obtrectandi causas. Vale mi Frater. Salutat te uxor mea; nos recte valemus. 20 Maii 1618.

    Tuus tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 760.
    2 - Senlis.
    3 - Suetonius, Domitianus 23.
    4 - Roersch in de Biographie Nationale VII p. 699 noemt onder de ‘Ouvrages laissés inédits’ van Gevartius: Vindiciae Manlianae. Zie ook aldaar p. 695, 696.
    5 - Tours.
    6 - Zie p. 539 n. 5.
    7 - Ordinum Pietas.
    8 - Zie p. 603 n. 6.
    9 - Zie Bazin, Histoire de France sous Louis XIII tom. II p. 20 vv.
    10 - Plutarchus, Aratus 14.