eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    573. 1618 Juni 25. Aan G.J. Vossius1.

    Vir praestantissime.

    Legi ac relegi cum voluptate summa ea quae pro nobis et ut ex animo sentio pro veritate ipsa adversus Ravenspergerum commentatus es2; quod me solatium contra publica ac privata huius temporis mala unice confirmavit. Neque iam calumniarum poenitet quae tam pulchrae defensioni materiam praebuerunt. Praecipue autem gaudeo in eo laboratum ut non tantum appareret quid verum sit, sed et quid ab Ecclesia Christi receptum. Aveo scire quae futura sint hominum super hoc doctissimo tuo libello iudicia. Exteris, doctioribus praesertim, quin

    616

    summopere placitura sit haec opera dubitare est nefas. De nostris quid spondere debeam nescio; quando et pauci verum vident, et qui vident vix audent profiteri: ita misere vivitur inter infestos aut infestis obnoxios. Ego si in causa quae me tangit aliquam iudicandi potestatem habeo, serio ita sentio, eam allatam lucem toti de Satisfactione quaestioni, ut de eo argumento nihil opus sit posthac quicquam scribi. Nec minus clara fax tua opera allucebit controversiis de Gratia et capitibus annexis. Sane chartas illas tuas quoties inspicio - facio autem saepissime, ut quod aliunde saepe animus fastidii contrahit ibi decoquat - toties et diligentiam miror et quam tueris sententiam, ut Sacris Literis consentientem, ut Catholicam totus probo; neque minus tibi subscribo ubi ἐπέχεις. Ecclesiae res mirum in modum fluctuant inter tyrannidis candidatos et licentiae amatores. Fermeque haud video quomodo humana ope sanabile sit vulnus tot tantisque manibus inflictum. Saepe mihi in mentem venit Ciceroniarum3 illud: Quid fugiam video, quid sequar non video. Sed Deus, ut spero, qui videt quot piae animae veritatis et charitatis studio flagrantes hoc aestu collidantur, et accessio fiant alienae insaniae, aliquando e tenebris lucem educet, eumque nobis cito aut serius finem dabit, qui ipsius gloriae pacique Ecclesiae inserviat. Pro exemplaribus ad me missis gratias habeo summas, nisi quod iustae liberalitatis terminos excessisse mihi videris. Ego operam dabo ne quod eorum pereat, sed ut eorum in manus veniant qui de his sunt ϰρίνειν ἱϰανώτατοι. Utinam tot tantisque in me amoris tui signis respondere unquam liceat; sed tu ingratos nos esse cogis qui in amicos perpetuo benignus mutuae ipsorum operae parcis. Vale Vir optime atque eruditissime. 25. Iunii 1618.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 46.
    2 - Het p. 612 n. 6 genoemde boekje, dat thans, blijkens de dankbetuiging, aan het einde van den brief, voor de gezonden exemplaren, verschenen was.
    3 - Cicero, De Finibus IV, 46.