eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    575. 1618 Juli 5. Van C. Pijnacker1.

    S.D.P.

    Amplissime et Consultissime Domine.

    Etsi verear ne in publica peccem commoda te importune interpellando, tamen hac occasione tam prompta et commoda non potui non aliquid litterarum tumultuario exarare; quo gratias saltem Tuae Amplitudini agerem pro singulari humanitate uxoris privigno2 praestita; ille Tuae Amplitudinis adspiraculo magnatibus commendatus, sortitus est locum in navi praetoria, quae piratas oppugnatum it, honoratum. Deinde salutem officiosam nuntiarem nomine Doctoris Tiardae3, viri amplissimi et candidissimi, litteratorumque admiratoris et amatoris supra vulgum. Ille est tuarum virtutum debuccinator strennuus, quae tamen res ipsum nupere in capitis fere discrimen adduxerat: ita sunt hominum quidam λέμϕοι ϰαὶ βαλανηϕάγοι.

    Longa est iniura, longae Ambages, nec summa sequor fastigia4.

    Utinam coram possem videre istos

    Larvas et lemures vespertilionis habentes Caligantis opes, et caecae munera talpae.

    De statu Academico et meo adderem aliquid nisi esset molestum. hoc tantum de me addo, me Odisse interius sdegnoso corde pedantes. Doleo me tot bonos annos in sterili cathedra consumpsisse unde nemini licitum est caput unctius referre5. Drenthanum experior divitiusque forum. Totus haereo, annon consultum esset repudium mittere clamoso pulpito, quid enim? Nos viles animae proiecta inhumataque turba. agitur nobiscum ut cum istis qui a βουϰένταις aguntur.

    Vale Amplissime et consultissime Domine, et me meosque tuae benivolentiae aura iuvare ne dedigneris. Ex musaeo meo Groningano ad propridie Nonas Vtileis anni τοῦ ϑεανϑρώπου regis מָשִׁיחַ nostri CIƆIƆCIIXX.

    Tuae Amplitudinis
    perenne servus
    C. Pynacker.

    Onderaan van andere hand: Inscriptio erat: Erntfeste wyse voorsienige hooggeleerde D. Hugo de Groot Pensionaris en eerste raed der stede Rotterdam.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.L. 1886.
    2 - Zie p. 604 n. 3.
    3 - Zie p. 8 n. 2.
    4 - Virgilius, Aen. I, 341.
    5 - Catullus X, 11.