eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    577. 1618 Juli 14. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime.

    Postremas sententiarum Pelagii partes2 legi diligenter, ut omnia tua soleo, summa cum voluptate. Annotaram paucula, sed schedulam nunc non reperio. Quantum memini inter ea haec erant: Distinguis accurate respectus, secundum quos perfecti aliqui dicantur. Videtur mihi addi posse illud satis receptum, quod improbare non possunt, ut alia sit partium, alia graduum perfectio. Puer homo perfectus est priore significatu, non posteriore. Ita Christiani perfecti quatenus serio student ambulare non in una parte aut certis partibus sed omnibus praeceptis dominicis, nullam eorum partem ab obedientiae suae studio seponentes; non tamen ita perfecti ut ad summam obedientiae illius mensuram in hac vita perveniant, ut Deum summe ament, proximum plane iuxta se, pravas cupiditates exscindant radicitus. Postquam de Bernardi loco quodam egisti meministi sententiae eius quae sit Ecclesiae Romanae. Ego dubitabam esset ne haec quaestio, ut a te tractatur, definita ullis Synodis eius Ecclesiae; ac proinde putabam potius dicendam esse sententiam Nobilissimorum Doctorum in Ecclesia Romana. De Begardis et Beguinis memini me legere locum satis illustrem Gersonis, ubi ponit praecipuos sui temporis errores, quos inter etiam Praedestinatianorum. De iuramenti prohibitione V. Matth.3 non possum reticere quod sensi semper, vetitum esse lege divina iurare per Belum, Astarten, Molochum, Belsamen aliaque falsorum Deorum nomina: quia nullius, in iurando, nomen ut Dei usurpari debeat praeter unius Dei Israëlis. Caeterum iuramenta per caput suum, per animam suam, per salutem principis, illegitima quantum ego censeo non habebantur. Imo sunt

    619

    eorum exempla in Sacris literis, et illustris ea de re exstat apud Philonem locus4. Cum vero corruptioribus saeculis eo esset deventum ut religio multis non esset temere, leviter aut etiam falso iurare illis iurandi formulis, quae Dei nomen non exprimerent, docuit Christus eodem recidere per Deum quis iuret an per ea quae relationem ad Deum habent, per caelum, per terram, per urbem sanctam, per caput; quibus addi possunt et illa iuramenta quorum alibi mentio est, per templum, per altare, per corban, cuius Sacramenti etiam Sanchuniathon in Phoeniciis meminit. Ostendit ergo Dominus noster in his iurandi formulis tacite nomen eius contineri in cuius tutela sit caput, cui dicatum sit templum, altare, munus, atque unde illa sanctimoniam suam accipiunt: quare nihil referre temere quis per illa an per Deum immortalem iuret. Sed de his tu diligentius cogitabis.

    De Thysio quae scribis miror sane. Nunquam ille me reprehendit eo nomine quod Deum negem considerandum ut iudicem: esset enim illa iniustissima reprehensio cum nusquam id negaverim. Imo ipse Thysius ita me intellexit, ut crederet sub rectore iudicem comprehendi quod est verissimum. Imo diserte fassus sum spectari Deum ut iudicem, quod ex illis verbis liquet: Deum non esse hic spectandum ut Iudicem sub lege constitutum. Nam talis qui sit Iudex etc.5. Est ergo hic iudex Deus, sed non talis. Quid quod pag. 100 Deo in exigendis poenis iudicis nomen assigno. Cur autem communius illud rectoris nomen, cui iudicis potestas includitur, usurparim haec causa est, quod iudicis quidem sit punire: atque ita Deus ut iudex spectandus sit ubi Christo iam vadi nostro facto poenas infligit. At id quod praecedit, quodque praecipue a nobis tractatur, nempe ius transferendi poenam ab uno in alterum, si rem recte putamus, rectoris est, non iudicis: est enim dispensatio. Dispensatio autem legis non est actus iudicis sed actus legislatoris. Ideo rectorem dixi6, quo vocabulo et legislatoria et iudicialis potestas comprehenditur. Haec qui volet considerare videbit nihil a me peccatum. Satisfactionis absolutam necessitatem negari a me Thysius nunquam mihi significavit, non adstrui et tum vidit et ea non adstructa recte defendi τὸ ὀρθόδοξον iudicavit. Quare sentio de his ipsum a te amice et blande compellandum ne quid praecipite iudicio aut aliorum impulsu faciat se indignum. Velim ad Walaeum quoque scribas, qui mihi dixit et sibi et Festo7 Ravenspergeri8 observationes displicere. Polyander animandus est ne susceptum patrocinium turpiter deserat. De promisso memor sum. Sed nunquam tot me ac tanta negotia implicuerunt, vix datur respirare ne dum ut animum ad moliendum aliquid te dignum applicare nunc possim9. Paucorum dierum otio mihi opus sit, et aliqua animi tranquillitate quam reipublicae difficultas non parum impedit. Vale virorum optime. 14 Iulii 1617.

    Tuus in solidum
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 42. De brief is uit denzelfden tijd als no. 579, zooals uit den inhoud blijkt. Hij is in de editie ten onrechte op 1617 geplaatst, immers het boekje van Ravensperger is van einde 1617.
    2 - Zie p. 603 n. 6.
    3 - Matth. V, 34.
    4 - Philo, de Spec. Leg. p. 769 en 770.
    5 - Defensio p. 40.
    6 - Ibidem.
    7 - Festus Hommius.
    8 - Zie p. 604 n. 4.
    9 - 2 Juni van dit jaar schrijft Du Maurier aan Dupuy: ‘Pour Monsieur Grotius ...; mais en vérité ces embarras et confusion, qui augmentent, le divertissent de sorte qu'il n'a pas loisir de manger ny dormir, et vous sçavez qu'il faut avoir du repos et l'esprit en liberté, l'un et l'autre lui defaillent’ (Groen, Archives 2e Serie II p. 552).