eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    595. 1619 Nov. 19. Aan Lancelot Andrewes1.

    Reverendissime Domine.

    Fortunam meam nimium multis cognitam nihil necesse est indicari, neque, ut miserationem moveam verbis mihi opus est apud Christianum, episcopum, pium, mei amantem. Magis illud verendum, ne quae ab iis, qui nunc rempublicam obtinent, adversum nos divulgantur, ademta contradicendi libertate, tantum valeant, ut indigni videamur, quos aliorum bonitas sublevet. Ego vere profiteri possum, nihil a me omissum eorum, quae ad sarciendam apud nos Ecclesiae, illaesa veritate, concordiam pertinere arbitrarer. Cum mihi diceret D. Carletonus2 habere se mandata urgendi Synodum Nationalem, quam vocant, libere edixi videri mihi e re facturum, si Regem imminentium periculorum admoneret. Nam ut his iudicium deferretur, qui, facta secessione, scriptis publice editis, aliisque indiciis, aperte iverant in partes, id mihi non videri ad reducendam concordiam pertinere. Multo salubrius futurum, si externi atque impermixti controversiis, ad inveniendam pacis rationem advocarentur. Mentionem feci pacis olim initae inter eos, qui Augustanam, quique Helveticam confessionem sectabantur, in Polonia, conventu Sendomiriano3. Ut magistratus Hollandiae aliarumque Provinciarum, qui per συγϰατάβασιν potius quam per novas definitiones has controversias sopiri e re publica et ecclesiae iudicabant, ea de causa exuerentur munere, quod ex legibus perpetuum est, putavi ego, et mecum non pauci, nec aequum, nec legitimum, neque vero consultum esse. Visum ipsis suae securitati prospicere, decretorum publicorum auctoritate et in spem conciliationis, cuius sequestros fore Reges socios sperabant. Ego magistratibus iis, quibus solis sacramentum dixeram ministrum me fidelem atque obsequentem praebui, nec quicquam suscepi unquam, nisi ex ipsorum sententia; calidioribus consiliis intercessi saepe. Cum nihil a me factum sit, nisi ex communi consensu eorum, qui imperium in me obtinebant, et qui ne accusantur quidem, ego in ea positus fui custodia, in qua nec propinquorum quenquam videre licuit, nec chartae, atramenti, aut calami fuit copia mensibus multis, cum res criminum apud nos intra mensem alterum

    25

    finiri leges iubeant. Preces saepe repetitae, ut iudices darentur nobis, ordinarii ac legitimi, aut certe non palam inimici, nihil valuere. Sed neque illud impetratum, ut aut publice, aut saltem apud ipsos iudices causam dicere liceret. Sed defensione ademta damnati sumus rerum multarum, quarum nunquam nos reos peraget conscientia, neque summus ille iudicum iudex. De controversiis Ecclesiasticis eadem plane mea sententia est, quam ex veterum scriptis, me quoque hortante et adiuvante, vir optimus ac doctissimus, Gerardus Vossius, libello de Historia Pelagii4 quem visum tibi spero, dilucide explicavit. Facile mihi videtur ex Canonibus Milevitanis et Arausicanis talis constitui potuisse docendi formula, quae nec in Gratiam esset ingrata, nec hominibus faceret peccandi commeatum. Multa alia, quae inter doctos disputantur, potuisse extra definitionem relinqui. Nunc aliter res evenit, quo tandem exitu scit Deus. Ego perpetuae damnatus servituti, uni cubiculo inclusus, nec proximorum, nec amicorum, neque vero eorum saltem, qui Evangelii doctrinam viva voce annuntient, ullo fruor solatio: tantum optima uxor et parvi liberi, nescio solatio magis sint, an conspectu suo onerent infelicitatem. Neque ab iis, qui rerum potiuntur, spes melior ostenditur, nisi ipsorum causam meo iudicio probem, meque ipse damnem, non damnante conscientia, quod Deus misericors, uti plane confido, avertet. Plane enim statui potius hoc, quicquid est mali, ad finem vitae pertrahere, quam aut veritatem mihi cognitam oppugnare, aut in eo culpam fateri, in quo culpam animus non agnoscit. Interim valetudo, mire afflicta, utpote ademto caeli usu, mei curam mihi commendat. Dictat ipsa natura, dictat Apostolus5: si liber fieri potes, eo potius utere. Neque alienum a vero est illud: ἥμισυ τῆς ἀρετῆς ἀποαίρει δούλιον ἧμαρ6. Studia certe, optimum omnis maestitiae levamen, quam sint aspera atque incondita, ademto doctorum virorum commercio, nemo est qui nesciat. Haec igitur ad te, Reverendissime Domine, perscribenda duxi, non impatientia doloris, quem non mea ope, sed divino praesidio moderate fero, verum ne mihi desim, eoque te orem, ut siqua se praebeat occasio, facias, quod facturum te scio, ut meam calamitatem subleves. Audio ab optimo Rege mandata quaedam data pro me: ea, quae aut qualia fuerint, quomodo aut curata, aut impedita sint, equidem nescio. Utinam D. Carletonus mihi esset paulo aequior; cui mitigando propinqui mei operam dant. Sed partium studia mire homines occaecant. Ego, ut in partem ullam reipublicae veniam non postulo, ac ne cupio quidem, quanquam et id mihi oblatum est, sed conditionibus, quae vim animo adferant. Sum tamen iis natus, qui per multa saecula cum laude ac gloria patriae meae praefuerunt. De ademtis mihi bonis quaesitis a me innocentissime, sine ulla cuiusquam iniuria, sine ullis sordibus, quod norunt et fatentur etiam inimici, non sum sollicitus. Unum est, quod opto, ut mihi me uti liceat: hoc est, ut libertatem, quam proxime vitam omnes habent, multi etiam vitae praetulerunt, recuperem, ita tamen, ne quid iniungatur mihi cui reluctetur animus, ne propter vitam perdam vivendi causas7. Utinam Regum doctissimus ad aliquam nos literariam opellam dignetur advocare, ut apud vos sim, dum nostrae procellae desaeviant, aut aliquam reperiat viam, qua me

    26

    supplicem suum sublevet. Ad ipsum scribere ausus nondum sum, veritus ne quae mea est infelicitas, sequius id mihi cederet. Si, quid mihi faciendum existimes, intelligam, tuis praeceptis obtemperabo, atque interea vivam certa cum spe, nunquam a te neglectum iri quod ex usu meo esse intelliges. Magnus ille ἀρχιποιμήν, cuius in me bonitatem in dies magis magisque sentio, Regi Optimo, regno, tibique, Reverendissime Domine, propitius semper adsit. Ex carcere Louvestein. XIX Nov. CIƆIƆCXIX.

    T.R.D. addictissimus
    H. Grotius.

    Adres: Reverendissimo domino ac patri Lanceloto episcopo Vintoniensi.

    Notes



    1 - Hs. British Museum Londen, cod. Sloane coll. Add. 4294 f. 225; minuut Kon. Bibl. 's-Gravenhage, cod. 129 B 12 (v). Gedrukt Letters from and to Sir Dudley Carleton p. 415; Vollenhoven, Broeders gevangenisse p. 290. Geadresseerde is de bisschop van Winchester, over wien zie I register i.v.
    2 - De ook in dl. I herhaaldelijk genoemde Engelsche gezant bij de Staten.
    3 - Zie I p. 210 n. 1.
    4 - Historia de controversiis quae Pelagius eiusque reliquiae moverunt. Zie I reg. i.v.
    5 - I Cor. VII, 21.
    6 - Homerus, Od. p. 322 v.:
    ἥμισυ γάρ τ᾽ἀρετῆς ἀποαίνυται εὐρύοπα Ζεὺς ἀνέρος, εὖτ᾽ ἄν μιν ϰατὰ δούλιον ἧμαρ ἕλῃσιν.
    7 - Iuvenalis, Sat. VIII, 84.