eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    597. 1620 Febr. 2. Aan Willem de Groot1.

    Mi frater.

    Maluissem coram tibi gratias agere pro ea, quae nunquam te deserit, mei cura: sed cum id hactenus non licuerit, misi has literas, quae non apud te tantum sed et apud omnes necessarios nostros, et salutationis et gratiarum officio fungerentur. Ne autem nescius sis, quomodo hanc soler solitudinem, partem exacti

    28

    temporis impendi repetendo iuris praesertim patrii studio: partem vertendis omnibus gnomis Graecorum Poetarum, quae sunt apud Stobaeum2. Id opus absolvi: sed priusquam describam, tuo amicorumque consilio opus habeo. Scire enim velim, satiusne sit retinere ordinem Stobaei, qui gnomas in titulos digessit, an cuique Poetae sua reddere. Dubito etiam, an, quae extra Stobaeum sunt Aeschyli, Sophoclis et Euripidis sententiae, eas quoque vertere operae pretium sit. Sed nihil me valdius delectat, quam Sacros Scriptores et eorum antiquissimos fidissimosque interpretes evolvere. Versor nunc in Matthaei Evangelio3, spicilegium quoddam faciens post uberrimam aliorum messem. Video ex Hebraismo et Syriasmo multa posse rectius quam antehac exponi. Memini interdum his de rebus agere cum D. Borelio4, qui habebat observationes Brochtoni5 et aliorum non contemnendas. Si iis carere ad tempus aliquod posset, multum ei deberem eo nomine. Sed nolo molestus ipsi esse. Utinam meum hoc otium tibi aliisque amicis nostris posset esse usui. Cogitate ecquid sit, in quo vestris aut studiis aut commodis possim inservire. Deus 0.M. matrem, fratres, sorores, eorumque liberos, et quicumque praeterea nos ullo vinculo attingunt, habeat quam commendatissimos. Scribebam Lupisteini II. Febr. CIƆIƆCXX.

    Tui amantissimus tuo merito
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Insignium virorum Epistolae ex bibliotheca J.G. Meelii p. 10; H. Grotii Epistolae sex, ed. Adr. Stolker p. 5.
    Rogge 427 vermeldt dezen brief met den datum 2 Febr. als aan Willem de Groot gericht, en onder 435 met den datum 11 Febr. als aan Nicolaas van Reigersberch geadresseerd. In zijn handexemplaar, in het bezit der ‘Vereeniging voor de uitgave van Grotius’, corrigeert hij den naam van den geadresseerde. Hij zegt (435) dat deze brief is: ‘eiusdem argumenti atque Epist. 825 Epistolarum Grotii’; bedoeld is m.i. Epist. 125 (no. 596 hiervoor).
    2 - Zie p. 15 n. 4.
    3 - Zie p. 27 n. 1.
    4 - Jan Boreel; zie I p. 59 n. 4 en de brieven van Boreel in dat deel.
    5 - De Engelsche geleerde Hugh Broughton. Boreel heeft uitgegeven: Commentarius in Danielem primum Anglice scriptus ab Hughone Broughtono nunc Latinitate donatus per Ioannem Boreel. Bazel 1599.