eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    600. 1620 April 12. Aan Willem de Groot1.

    Carmina mea2, mi Frater, satis habent, si suo tempore excusentur. Unde enim mihi iste spiritus, quem Poësis supra omne scripti genus desiderat, cui ne libera quidem aura frui datur. Caeterum in rerum dispositione usus sum iudicio quanto potui maximo. Multa argumenta minus firma, multa testimonia fidei suspectae omisi; nec quicquam scripsi, nisi quod et verum crederem, et cuius fidem me sperarem facere posse ingeniis non contumacibus. Omnibus placere nemini hactenus concessum est; nedum ego id sperem in tanto calumniae regno. Caeterum quae putas obiici posse et obiectum iri non nego, apud aequos iudices non egent magno patrocinio. Res ipsa loquitur me non explicare dogmata Christianae fidei Christianis, sed hoc agere ut impii, Ethnici, Iudaei, Mahometistae agnoscant

    31

    veram esse religionem Christianam, atque eius dogmata deinde petitum eant ex Sacris nostris literis. Hoc agunt tres primi libri ϰατασϰευαστιϰῶς, postremi ἀνασϰευαστιϰῶς. Dogmata περὶ τοῦ Τρίαδος, ϰαὶ περὶ τῆς τοῦ Χριστοῦ Θεότητος inter argumenta locum habere non potuerunt. Neminem enim ista ad Christianam doctrinam allicient adhuc alienum; imo operam ludunt qui ista aliter quam ex Sacris paginis demonstrare conantur. Sacrarum autem paginarum bene fundata auctoritate, debent et ista probata censeri. At in solvendis obiectionibus quantum instituti exigebat ratio, facta est, quod iam puto videris, istorum dogmatum mentio, nempe ut ostenderetur, neminem debere propterea a nostra Religione absterreri. Ultra progredi non sinebat instituti ratio, ut nec sectarios ullos refellere, praeter eos qui Sacrarum literarum auctoritatem aut prorsus aut ex parte tollunt. Nec qui ante me de veritate Christianae religionis scripserunt, aut Romanenses aut Protestantes aliud sibi habuere propositum, quam ego habui, quanquam mihi interdum videntur obliti propositi paulo longius evagari; non tamen ut ad eas descendant controversias, quae nunc in Europa maxime agitantur. Auctoritas Ecclesiae recte intellecta non parum facit ad asserendam Sacris libris suam fidem si recte intelligatur, neque vero a me praetermissa est. Consentiens enim testimonium Christianismi deductum a primis usque temporibus dubitare me non patitur, quin libri illi sint eorum quorum nomina praeferunt, aut talium a qualibus scripti habentur, quo posito sequitur ut ostendamus eos scriptores neque ignorantia neque malitia in iis quae tradiderunt a vero deflexisse, quae simul coniuncta libris plenissimam asserunt auctoritatem. At illa auctoritas iudicii ἀναμαρτήτου quod Ecclesiae et quidem suae Romanenses asscribunt, cum naturali ratione non sit evidens - nam ipsi fatentur Iudaicam Ecclesiam id privilegium non habuisse - sequitur ut adversus negantes probari debeat ex Sacris literis. Non potest igitur Sacrarum literarum veritas ex tali iudicio probari; ne idem sit se ipso prius atque posterius: sic et Spiritus testimonium quo Protestantes uti solent, a mea tractatione erat alienum, ubi cum extraneis disputatur. Argumentum autem ab universalitate plane idem non est cum isto Romanensium. Neque enim dico verum esse quod placeat pluribus; quanquam sic quoque Ecclesiae Graecae, Asiaticae, Ægyptiacae, Moscoviticae, quae omnes unius sunt communionis, non sint cessurae Romanensi: sed haec dico pertinuisse ad divinam providentiam, ut Lex religionis optima et universo humano generi data quam latissime exaudiretur. Id autem uni contigisse religioni Christianae. Nam quantacumque sit sectarum diversitas, ubicunque agnoscitur veritas librorum Novi Foederis, ibi lex illa sonare dicenda est. Si quid aliud est quod animadvertendum tu putes, aut amici alii, fac me certiorem, ut aut rationem consilii mei reddam aut quod erratum est corrigam.

    Ad forum ituro tibi vellem viva voce possem ea instillare quae usui credo futura: idque ut detur opto. Interea commendo tibi Merulae librum3: sed praecipue ipsa utriusque Curiae mandata, ut et legas saepissime et quae ab aliis annotata sunt describas. Praeterea Paponem, Gailium et Marantam: et Everhardi tum Locos communes tum Consilia, neque praeterea quicquam, ne multis te libris oneres. Si quid aliud in mentem venerit scribam posthac. Facito me saepe rerum vestrarum certiorem. Die Palmarum. 1620.

    Tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 760.
    2 - Bewijs van den waren godsdienst; zie p. 26 n. 6.
    3 - Voor de hier geciteerde boeken zie p. 22 n. 6-13.