32
Mi Frater.
Verum est quod scribis esse quaedam in Fidei Isagoga2 non omnibus aperta. Sed meminisse debemus et Lucretium et Virgilium solere sine commentariis legi. Deinde quid explicandum sit, quid non, vix distingui potuit ob ingeniorum diversitatem. Videtur mihi posse prima editio, nisi aliud impediat, sine commentariis procedere: ut et Bertasii Hebdomas, in quam postea commentarii satis luculenti non ab ipso, sed a Simone Goulartio pastore, ni fallor, Genevensi, accesserunt3. Sed amicos in consilium adhibeto super omni hoc negotio; a quibus velim et diligenter et libere annotari quae displicent. Scribebam die Dominicae passionis Lupisteni.
Tui amantissimus Frater
H. Grotius.