eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    603. 1620 Mei 17. Aan G.J. Vossius1.

    Volo tibi, Vir optime atque doctissime, constare temporis mei rationem. Ego, quantum valetudo permittit, insto operi; et iam caput XXIV. Matthaei2 me detinet. Saepe autem mordet animum cura, ne in malos censores chartae nostrae incidant. Nam quae inita sit explicandi operis ratio, equidem ignoro. Illud satis mihi persuadeo, quid edendum sit, quid non nequaquam permissum iri tuo et D. Erpenni arbitrio. Caeteros omnes metuo. Veritati operam do quantum possum sine ullis partium studiis; quae nunc plerisque placent probare non possum. Mutari quicquam et pro meo vulgari quod meum non sit, esset id quidem periniquum, sed tamen solet et hoc fieri. In omittendo minus forte sit periculi. Sed hic quoque metuo, ne pars omissa τὴν συναϕὴν corrumpat: multa enim posteriora ex prioribus, priora vicissim ex posterioribus lucem accipiunt, estque in isto scripto quaedam quasi fornicis structura. Haec non eo dico quod excusatum me velim a labore quem omnino continuandum mihi censeo: sed quod scire velim ecquod iniri consilium possit quo ista si non omnino ex maxima tamen parte vitari queant. Rogo aestuantem me in hoc negotio, qua potes expedias. Pergam interim Deo adiutore, cui pro quotidianis solatiis non possum satis magnas agere gratias. Eundem rogo tuis studiis ut propitius adsit. Lupisteini 17. Maii 1620.

    Uxorem et ego et uxor salutamus quam officiossime; etiam Diamantiam3 et Iunium4.

    Tuus totus salvo iure uxoris
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 48.
    2 - Zie p. 27 n. 1.
    3 - Bedoeld is Maria Junius, de zuster van Vossius' vrouw, weduwe van Isaac Diamantius (overleden 19 Febr. 1617). Zie I p. 451 n. 8 en p. 564 n. 10. In de Epistolae is ten onrechte Diamantium gedrukt.
    4 - Franciscus Junius, zie p. 29 n. 4.