Mi Frater.
Vos omnes recte valere magno cum gaudio intelleximus ex literis patris, cui responsum adhuc debemus. Hae interim literae, et illi et matri, et tibi et nostris omnibus salutem precabuntur et de nostra vos facient certiores. Miseram ad te per matrem mea annotata ad Passionem ϰατὰ Ματθαῖον, et alios quosdam locos2. Addo nunc explicationem γενεασϑείας3 apud Matthaeum et Lucam: et duorum praeterea locorum quorum alter non intellectus est hactenus, alter magno consensu perperam acceptus4, ni valde fallor. Permittes de his quoque iudicium aequis et eruditis tuo arbitratu. Erpennii opus5 qui procedat scire cupiam, et quid mihi faciendum amici censeant. Forte uxor quae nunc it Gorichemum literas a vobis adferet, quibus me de his aliisque rebus edoceat. Mihi non displiceat tradi schedas de passione D. Erpennio et Vossio, sub fide praestandae custodiae et hac lege ut me admoneant quid sine offensa publicari possit: atque ego deinde
39
intellecto ipsorum iudicio, ipse mea minuam, quanquam iamnunc omisi multa. Sed de his vos cogitabitis.Mittam ad te post aliquot dies, forte per Deventrium6, observationes ad Tragoedias Senecae, et fragmenta tragicorum7. Si id fit, memineris curare, ut quae sunt ad Tragoedias Scriverio tradantur, quae ad fragmenta Vossio: ita enim convenit, aut si vis, Vossio utraque8. Is enim ea quae Scriverium habere oportet recte curabit. Nunc Isagogen fidei9 relego. Utinam a te haberem indicem locorum in quibus vices catalectorum et acatalectorum non sunt observatae: nam meos oculos, dum sensibus attendo, ista effugiunt. Praeter haec nihil nunc quidem habeo: nisi quod me D. Hogerbetii solitudo excruciat, quam sublevare utinam possem. Valemus belle omnes, et vobis fausta omnia precamur. 18 Decembris 1620.
Vellem videre specimen annotationum quas alii Domino Erpennio suppeditabunt10: ut inde colligam quis modus atque mensura instituto conveniat. Nunc fieri potest ut mihi pro argumento breve videatur, quod pro instituto ipsius prolixum est. Pecherellus11 etiam cum plurima dicit mihi prolixus non videtur.
Haec scripseram die Saturni, sed tempestas iter uxoris impediit. Nunc haec addo: velim resciscas quid agat Deventrius, qui nunc Hagae est, quibuscum versetur: velim et Belgicos versus de Minio translatos12 ita ut exscripti erant, mihi remitti ut et eos emendem atque augeam. Hymnos nostros Belgicos13 quod attinet, re expensa, nolim vulgari, nisi permissu Magistratuum, sive addito, sive suppresso auctoris nomine; parum enim id refert. Cogitate etiam an quaedam sensus aut rythmi causa mutanda sint, ut quam emendatissima sit editio. A typographo, ut puto, facile exemplaria aliqua impetrabuntur. Valete omnes.
Tui amantissimus germanus
H. Grotius.