eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    616. 1621 Febr. 7. Aan Willem de Groot1.

    Iamdudum, mi Frater, nihil a te literarum vidi. Causam arbitror intermissae diligentiae, quod domo abfueris: credo et quod gelu ne curare posses impediit: quo futurum arbitror ut et quae scripsi ad patrem ante aliquot hos dies et quae nunc scribo tardius quam velim in manus veniant. Quae ad Senecam et Fragmenta annotaveram, et quae iis postea misi addenda perpauca2, non dubito quin iis ad quos pertinebant sint tradita aut tramissa. Scire velim quomodo liber sit proditurus, et in quod tempus parata esse debeant quae poscor conferre ad novam Martialis editionem3. Memini de mercatu Francofurtensi aliquid intelligere. Sed nescio an id initium, an finis sit futurus typographicae operae. Hac de re quid sit explores et me doceas velim.

    Tum vero per literas D. Vossium quamprimum moneas ad illud Ennii, Ante pariet locusta Lucam bovem4, lapsum me memoria cum dixi locustae primam

    46

    syllabam corripi a Iuvenale5. Contra enim se res habet. Itaque tota illa annotatio pro non scripta habenda est. Librorum quos mitti mihi postulaveram Æschylum et Aristophanem maxime desidero, ne imperfecta maneat nostra Gnomologia6. Æschylum ego non habeo; commodando pridem amisi. Aristophanem si cum scholiis non ita facile aut cito potes reperire, mitte eum qui inter meos est libros, in decimo sexto ut loquuntur librarii. Corneliolam an ad vos allegaturi simus, dubium adhuc est. Videbimus ut succedet eius valetudo et quo animus ipsius vergat. Pro Corneliolo gratias habeo patri matri vobisque omnibus qui ei hactenus parentum vicem praestitistis. Desidero eum rursum videre sanum et aliqua studiorum accessione locupletatum. Simul atque soluta erit glacies, videbimus an famulam nostram simus transmissuri, quo rectius commodiusque huc perveniat. Interea patri, matri, tibi amicisque omnibus omnia precor fortunata. 7 Februarii 1621.

    Exspecto videre ea quae D. Vossius observavit in nostris ad Novum Testamentum annotatis7, ut quae emendanda sunt emendem.

    Tuus tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 762.
    2 - Zie p. 39 n. 9.
    3 - Blijkbaar een nieuwe Martialis-editie van Scriverius; zie I p. 520 n. 1.
    4 - Naevius bij Varro, de Lingua Latina VII, 39.
    5 - Iuvenalis I, 71.
    6 - Zie p. 15 n. 4.
    7 - Zie p. 38 n. 4.