eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    629. 1621 April 2. Van P. Jeannin1

    Vir Clarissime, Tuae literae magna me laetitia affecerunt, quod iis cognoverim te a sordibus carceris et iniusta servitute liberatum, non Magistratuum indulgentia, sed beneficio fortunae, aut ut verius et Christiane loquar, summi Dei providentia, qui semper innocentes potenti auxilio tuetur: in quam captivitatem non te crimen, sed amicitia Viri optimi et de Republ. sua bene meriti coniecerat, qui calumniis et fictis criminibus oppressus, vi et acerbo Iudaeorum odio periit: et ne innocens damnatus videretur, si de coniuratione accusatus socios non habuisset in eo crimine, quod peragi iure nec inchoari sine sociis potuit, necesse fuit alios criminis participes reddere: et haec suspicio fidissimos amicos involvit, inter quos tu prae caeteris intimus, ab hoc periculo te eximere non potuit anteactae vitae fama, Dei timor, et legum reverentia, quae tibi semper cordi fuit. Nunc feliciter libertatem nactus es, et si libuerit in hoc regno larem constituere seu ad tempus, seu in perpetuum, securam stationem invenies; habemus enim Regem iusti et aequi amantissimum, qui a multis viris probis accepit te alieno odio et iudicum iniuria damnatum. Multa sunt etiam quae te commendant, humaniores literae quibus ornatus es, morum comitas et vitae innocentia. Haec

    65

    omnia multos viros primarios in tuam amicitiam allicient, et efficient ut tuis miseriis opem ferant. Ego inter caeteros, licet non primae notae et inter classicos, nulli cedam, et palam profitebor te nullam amicitiam magis fidam, quam meam nancisci posse.

    Dominus Uytenbogard exilii et calamitatis comes me saepe invisit; obtuli quod in me est, ad sublevandam eius miseriam: sed consilium potius quam auxilium petiit, et hoc tantum, ut in aliqua regni urbe securam et tranquillam vitam habere possit: retuli nihil ea de re dubitandum. Si ad nos adveneris, omnem opem polliceor. Legati Foederatarum Provinciarum2 statim recessuri sunt, responso iam accepto. De vestra calamitate conquesti sumus, et quod subditos non solum mercibus spolient, sed ut hostes infensissimos vi et armis persequantur. Multa pollicentur. Si id praestiterint, nostra amicitia et foedere renovato fruentur. Vale et me semper ama. Scriptum Lutetiae 3 die mensis Aprilis. 1621.

    Tui amicissimus
    Petrus Jeannin.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae ecclesiasticae p. 656. Cf. p. 62 n. 3,
    2 - Zie p. 42 n. 1.