Heri, doctissime atque optime Puteane, ut te viderem veneram: nec multum aberravi. Inveni enim te alterum hoc est fratrem tuum2. Nunc id rogo ut Aeschyli tragoedias cuiuscumque editionis mihi mittas. Haud satis memini sitne aliquid eius versum in sermonem Latinum. Si est, videre cupiam. De Prometheo multa memini videre translata in Parabaten Thuani3. Etiam eam tragoediam relegere iuvet. Vale et nos amare ne desine. XXVII Aprilis.
Tuus
H. Grotius.