eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    72

    638. [1621] Mei 6. Van G. Jacchaeus1.

    Ampl. D. Quantum dolorem vulnus tibi inflictum incussit, tanta insperata libertas voluptate perfudit: et labore supervacuo levavit; gestiebat enim animus solari eum, qui de nostri ordinis hominibus et privatim et publice bene esset meritus. Cogitabam tamen frustra ad patientiam hortari eum, qui certamen cum ipsa fortuna ultro poposcisset. Memineram te illustre ingenium philosophia imbuisse non quidem ut ‘magnifico nomine’ - ut ait ille2 - ‘segne otium velares’ sed quo firmior adversus fortuita vitam traduceres. Quorum sane studiorum fructum uberrimum sensisse te tot noverunt, quot nominis tui splendor perstrinxit. Et quanquam vota absentium et desideria non valde iuvent, minuunt tamen nescio (quomodo) dolorem, et conceptam de fortunae adversitate tristitiam. Quod sane in meipso quoad te maxime sensi cum insperatus et gratissimus libertatis tuae nuncius cives nostros aedibus evocasset: iurasses illic ab omnibus agi de imperii summa, provincia capta, aut Annibale profligato; adeo sollicite omnes historiam narrabant. Illius diei et facinoris memoriam sacravimus, conscio Baccho, omnium Deorum maxime populari. Ego tibi tuisque vivo, simul etiam iuvenem istum3 tibi commendo: cuius maximum votum est te videre et alloqui. Vale vir Ampliss. prid. Nonas Mai. Lugd. Bata:

    T.T.
    Gilbertus Iacchaeus.

    Adres: Viro Ampliss. D. Hugoni Grotio. Lutetiam.

    In dorso schreef Grotius: Gilbertus Iacchaeus In. maio 1621.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2. Gedrukt Epistolae ex museo J. Brant p. 26. Over den schrijver zie I, p. 213 n. 2.
    2 - Tacitus, Hist. IV, 5, 7.
    3 - Wie de jongeman is, die den brief overbracht, blijkt niet.