Quod nuper ex te quaesierat amicus, Vir Clarissime, cur hi qui libros scripserunt, quos Evangelia appellamus, eorum quae a Domino nostro acta sunt nihil commemorant ante annum tricesimum, praeter unicum illud quod duodecimo eius anno contigisse Lucas narrat, de eo sic videtur: Quid cuique scriptori narrandum sit, quid non, ex fine petendum operis. Apostoli autem et eorum discipuli non qualemcunque historiam Christi scribere in animo habuerunt; sed argumentum, sicut eius quod ore praedicabant, ita eius quod consignabant literis, erat, quod titulus praefert: Evangelium, id est dogma novum resipiscentiam exactam deposcens, et promittens remissionem peccatorum et vitam aeternam, quod praeparationis modo a Baptista annuntiatum est, perfecte vero a Christo revelatum, et per Apostolos per orbem totum iussum praedicari, Mat. IV. 23. IX. 35. XXIV. 14. Marci I. 14. Eph. VI. 15. XI. 17. Act. X. 36. Luc. XVI. 16. Hinc doctrina omnis a Christi doctrina discrepans vocatur ‘aliud Evangelium’, II Cor. XI. 4. Gal. I. 6. Ad huius vero dogmatis a Christo revelati veritatem et promissionis certitudinem testandam faciunt mors eius, resurrectio, ascensus in coelum et missio Spiritus sancti, per quae omnia apertissime filius Dei declaratus est. Hinc Evangelium duabus constat partibus: doctrina ipsa et historia quatenus doctrinam confirmat. Oportet, inquit Petrus, testem resurrectionis Christi constitui aliquem ex iis qui cum eo versati sunt a tempore quo baptizare coepit Iohannes, ad id usque tempus quo Christus in coelum est assumtus, Act. 1. 22. Et alibi hanc praedicationem vocat verbum quod per Iudaeam exiit initio facto a Galilaea, statim ab eo baptismate quod per Iohannem est praedicatum, Act. X. 37. Et Lucas libri sui prioris argumentum breviter describit, narrationem eorum quae Iesus fecit et docuit usque ad assumtionem, nimirum ex quo et docere et miracula facere coepit. Principium autem miraculorum fuit illud quod fecit in Cana Galilaeae, Ioh. II. 11; postquam scilicet a Iohanne erat baptizatus, quod accidit aetatis anno tricesimo, Luc. III. 23; qua in re Deus a Christo morem geri voluit legi, quae Levitas non ante eam aetatem ad sacras functiones admittebat, Num. IV. 3. 47. 1. Paralip. XXIII. 2. Quare quae de divina eius nativitate a Iohanne Apostolo, de humana a Matthaeo et Luca, et ab eodem Luca de illa in templo quasi futuri magisterii prolusione narrantur, praefationis vicem habenda sunt, ad indicandam certius magisque commendandam eius personam a qua Evangelium suam habet auctoritatem. Quare cum ante iustam illam aetatem nihil actum sit a Christo quod eo pertineret, merito totum illud tempus a sacris scriptoribus silentio involvitur. Egit enim vitam ad id tempus privatam patri credito matrique obediens, Luc. II. 51. Unde non tantum τέϰτονος υἱὸς Matt. XIII. 55. sed et τέϰτων appellatur Marci VI. 3. Iustinus
74
Martyr2 facta ab eo ait aratra et iuga, et alia pacis opera. Sed et in Veteris Testamenti libris saepe videas nihil de Prophetis dici nisi ex quo verbum Domini ad eos factum est, id est ex tempore ἀναδείξεως αὐτῶν πρὸς τὸν Ἰσραὴλ ut loquitur Lucas I, 80. Et hoc ipsum est quod illa locutione ‘surrexit Propheta’, solet indicari.Adres: A monsieur Monsieur de Puy.