ξὺν ϑεῷ τῷ πανϰράτορι.
Salve fili cum omnibus bonis a nobis omnibus. Contraham scriptionem meam per Guilielmi tui2 manum.
Satis mirari nequeo quid in causa sit, quare literae meae ad vos non perferantur: etenim ex iis, quas ad me XIV huius mensis die dederas, aliisque prioribus intelligo nullas dum vos a me accepisse. Misi ad fratrem3 dies nunc est decimus sextus ἀναϰεϕαλαίωσιν omnium mearum. Repeto adhuc. Scripsi Lutetiam ad utrumque vestrum XXVI et XXVII Aprilis, deinde V Maii, tum vero et XII et postremum XXI eiusdem mensis die. Si nullas adhuc hinc literas accepistis procul dubio interceptae sunt. Itaque aliam nunc ingredior viam, speroque hasce cum contracto hoc de Controversiis ecclesiasticis scripto nunc saltem te consecuturum, ut certior sis nos valere; uxorem adhuc in Zelandia esse; bellum imminere; de induciis prolongandis neminem hic loqui; Regem Magnae Britanniae pro genero4 nihil movere; cum Rege Daniae per legatum eius Regni Cancellarium5, qui hic est, aliquid actum, quod brevi erupturum putatur.
Aderat nobis nuper dominus Vossius, qui querebatur se iterum iterumque omnibus (modis) moveri ut Synodo subscribat, aut saltem dicat, quid probet impro(betque)6. Salutaris quam officiosissime ab eo et Datselario itemque Lassonio7, Kenenburgio8, Bogardo9, Pleonandro10, avunculo, matertera11, eiusdemque liberis tum et Herencarspelica12 nostra Nottelmannicaque13 familia.
82
Locutus sum cum aliquot amicis ut consequi queam ea quae Comes Hohenloicus14 huc quondam a Brunovicense15 attulerat; sed nihil dum reperire potuerunt. Scripsi et eadem de re ad Principem meum cum oblatione operae tuae pro fratre. D.O.M. vobis nobisque omnibus sit propitius ac clemens. Raptim Delphis Bat. XXVIII Maii. CIƆIƆCXXI.Tuus meritissimo tuo pater
Jan de Groot.
Adres: A Monsr. Monsr. Grotius a Paris.