Vir Illustris.
Scis, quam ab ingenio meo abhorreat rixa: quo magis doleo, ab eo2, cuius inimicitiam nullo facto merui, tam insignem mihi factam iniuriam, ut eam dissimulare non liceat. Atque utinam profectum id potius ab eo esset, qui inimicus crederetur. Nunc et viri dignitas, et nulla inimicitiae suspicio, credibile faciunt atrox mendacium. Sed bene est, quod vir optimus Ianninus, qui me paterno plane amore complectitur, paratus est testimonium adversus calumniam praebere, quod propediem agnosces ex ipsius ad te literis. Neque vero dubito, quin idem facturus sit, si opus erit, Boissizius, qui plenissimas amoris ad me literas ultro misit: simul significans, quantopere Regi, et iis, qui apud Regem gratia valent, cordi essem, quaeque omnium de me esset existimatio. Haec magna sunt novi doloris solatia. Interim brevi scripto3 occurri famae mendaci, quam in vulgus spargi e re sua iudicarunt homines pridem non aliis artibus fisi. Sed talis malitiae graves saepe solet poenas dies sumere. Ego, Deo iuvante, ita me temperabo, ut, ultione abstinens, me tamen non deseram. Qua in re, satis scio, promtissimum te adiutorem sum habiturus. Tilenus, vir apertior an doctior incertum, cum podagra colluctatur. Sed videtur desaevire iam vis morbi. Ego pro mea valetudine gratias Deo satis magnas agere nequeo. Utinam aliqua detur unquam occasio demonstrandi, quantum tibi debeam. 11 Iunii, 1621.
Chartae, quas mitto, publicatae a me sunt, conscio et suadente Iannino. Is, qui se notari putabat4, intercedere voluit, ne vulgari permitterentur; sed frustra. Epistola Iannini simul cum mea ad te perveniet.