V.C. Nisi me aulicus aestus abripuisset, D. Ianinio Lutetiam repetenti futurus eram comes fruendi tui causa. Ex eo intelligere potuisti, quanti te Megistanae nostri faciant: laudant omnes eximias ingenii tui dotes, nec parvam tibi conciliasti gratiam, quum in quaestione de te habita vir bonus undequaque repertus es, hoc tantum excepto, quod nomini et foederi Gallico nimium faveres. Perfer et obdura2, doctissime Groti, tutum et benignum hospitium apud nos tibi erit. Habes enim notorem certissimum Ianinium, cuius commendatione tua iam virtus Illustrissimo Duci Luinio3 innotuit. Huius consilio et authoritate ab optimo et magnanimo Principe, et praesens xenium, et annuum congiarium tibi decretum est. Hoc fruere donec tempestas civilis desaeviat, et aliquo ingenii tui foetu maiora beneficia provocare liceat. Meam certe operam, licet exiguam, nullo loco tibi defuturam polliceor. Quod si et de Rep. aliquid audire aves, Rex in obsidione Angeriani, oppidi munitissimi in Santonibus, totus est, cui si felix contigerit exitus et firmiorem pacem, et quietem Musis amicam spero; videant interea Ordines vestri, ne suppetias obsessis ferant. Non enim religionis negotium vertitur. Bonos et pacis studiosos cives Rex aequali iure complectitur, sed factiosos, et qui, purioris cultus obtentu, statum Regni convellunt, comprimi publice interest. Vale. V.C., et nos ama. Ex castris ad Angerianum Id. Iunii CIƆIƆCXXI.
Tui studiosissimus et amantissimus
Io. Tumerius Bossizius.
Adres: V.C. Domino Hugoni Grotio Lutetiam.