eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    660. 1621 Juni 30. Van J. Cosin1.

    Illustrissime Vir.

    Satis me Dominatio Tua noverit, si semel reverendissimum illum Praesulem Overalium, nunc caelo receptum2 nominavero. Cui ego ex quo ad Episcopale

    100

    munus evocatus fuerat usque ad excessum Secretarii loco inserviendi felicitatem habui. Infelicissimo nuper fato ereptus est nobis, peculiariter autem mihi non minus quam Tibi, Domine clarissime, incomparabilis Praesul: quod sane crudo adhuc dolore et anxietate commemoro. Heu quantum aevi nostri Catharis et Iesuitis gaudium! quanta vero tristitia piis omnibus et bonis! Tibi autem Domine peculiariter ereptum dico, quia supra exteros omnes charissimus eius in te erat affectus et amor insolitus, quae res nulli melius quam mihi nota fuit. Saepe eum privata apud me conquestione infortunium Tuum, simul et Reipublicae vestrae deflentem audivi, quod inter eos viveres, qui Te et Tuum pacis ac veritatis Christianae studium aestimare satis nescirent, homines partium studio nimis abrepti. Sane quamprimum gravem illam incumbere Reipublicae vestrae procellam, atque in Tuam praecipue Dominationem inter alios vim suam effundere intellexerit, statim solitudini se dedit, quo eam Tecum communem haberet, et postea non levem ob acerbitatem fati tui maerorem quotidie expressit. Mox in gravem incidit morbum, atque Ei tandem lethalem; et nescio equidem an magnam illius aegritudinis causam dicerem inusitatum illum dolorem, quem ex molestiarum Tuarum, quae cum vitae periculo coniunctae essent, auditu contraxerat: saepissime autem ardentes ad Deum preces et vota pro Tua Praestantia effundens tandem quievit in Domino, qui seculum istud malum tanti boni possessione indignum iudicavit. Moriens vero secretissimae fidei et curae meae missum ad eum a Te librum illum, quem de Imperio Summarum Potestatum circa Sacra3 inscripseras, commisit, simul imperans ut si quando benignus Deus Te a solitudine illa et periculis imminentibus liberaret, eum ad Dominationem tuam quam secretissime et tutissime mittendum curarem. Tandem beavit nos, quam avide expectabamus, fama; liberatum Te scilicet ab ingrata illa custodia, et non sine divina providentia Lutetiam evasisse. Ego dum literas Tibi mittendas meditabar et de fidissimo nuntio sollicitus eram, ecce a Reverendissimo Patre, Domino Wintoniensi Episcopo4 audivi, missum huc a Te intimum et fidelissimum amicum ut per eum liber ille ad Dominationem tuam rediret. Gratulabar illico opportunitatem tam feliciter oblatam, et statim ad Illustrissimum Praesulem librum Tuum una cum hisce literis Tibi tradendum mittebam. Praestantiam Tuam oro, et per intimum illum defuncti mei Domini erga Te affectum, perque omnia te sacra obtestor, ut perpetuum istud ingenii et doctrinae Tuae monumentum publici iuris quamprimum facias, - quod sane mortuus p.m. Praesul praecipue habuit in votis, quae Tibi etiam nota esse voluit - et liber, quem privatum et manuscriptum mitto, rursus ad me nova forma redeat, in commune bonum et nominis Tui celebritatem excusus. Rogo insuper Dominationem Tuam et obnixe precor, ut me per literas certiorem facias de libri istius salvo ad manus Tuas adventu, quod cum intellexero, liberavi animam meam et fidem in eum finem praestitam. Semper autem vestigia defuncti Domini premens animum Tuae Dignitatis impensissime studiosum retinebo, Deumque immortalem quotidie venerabor, ut pristinam Tuam felicitatem perfectam esse velit, et maiorem tanquam Soli e nubibus erumpenti splendorem et gloriam ad Reipublicae et

    101

    Ecclesiae commodum, bonorum omnium gaudium concederet. Vale clarissime Domine, et vel mortui Patroni gratia me alias ignotum ama.

    Virtutum tuarum cultor, et Dominationi Tuae deditissimus,

    Ioh. Cosin.

    Cantab. e Collegio de Gonevile et Caius Iunii 20. 1621.

    Adres: Clarissimo Domino, viroque eruditissimo D. Hugoni Grotio Parisiis.

    In dorso schreef Grotius: 1621. 20 Iunii. Cosin.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Rem. 91. Gedrukt Epistolae ecclesiasticae, p. 659. Schrijver is de kapelaan van Overall; hij werd later bisschop van Durham.
    2 - Zie over hem I p. 229 n. 2. Overall overleed 12 Mei 1619.
    3 - In zijn brief van 30 Juni 1617 (no. 516) schrijft Overall, dat hij het hs. ontvangen heeft. Het boek is eerst na Grotius' dood, in 1647 verschenen (Rogge 132); zie I register i.v. Zie ook den brief van Franciscus Junius, no. 708.
    4 - Lancelot Andrewes, zie I reg.