eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    680. 1621 Aug. 27. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Vir Illustris.

    Rogatu liberum D. Oldenbarnefeldii egi cum iis, qui in urbe regni negotiis invigilant, ut cognoscerem, num qua spes esset commendandae causae ipsorum,

    126

    Hogerbetii, Milii2, tua opera, ex regio mandato. Video in utramque partem rationes afferri: Non desperandum, valitura plus quam antehac Regis consilia ob ingruens bellum et Angliae frigus: Quod si non ex voto res succedat, tamen operae pretium in eo fore, si populo innotescat, perstare Regem in vetere proposito ut scilicet infractae partes non aliunde, quam ex Gallia sperent restitutionem pristinae dignitatis. At contra adfertur, non toties obiiciendam periculo Regis auctoritatem, rectiusque privata negotia differri, usque dum necessitas nostros salubrium consiliorum patientes fecerit, ut tum privata illa simul cum publicis transigantur. Quam ad rem video esse, qui existiment, si tempora spem successus fecerint, Legatum hinc mittendum eximiae dignitatis, qui tecum eam curam participet. Certe si quid agendum est, videtur et deiectorum Magistratuum et eorum, qui religionis causa vim patiuntur, habenda ratio. Haec tibi significanda tum ego officii mei esse duxi, tum id, ut facerem, auctores habui viros maximos, qui existimant tibi promtissimum iudicare, quid hoc potissimum tempore opus factu sit, ut quod tibi potissimum videtur, id aut mihi aut ipsis transcribas. Ad Montem Albanum vis paratur, nulla ferme spe paciscendi. Dolendum est, magis magisque animos intumescere, ut media suadentium vocibus aures non pateant. Carmelitanus ille3, conciliatura Lotharingica et promissa ad Pragam victoria nobilis, mirum quam ingenti, dum hic ad Urbem agit, concursu delassatus nunc ad castra procedit, forte ibi quoque experimentum artis suae facturus. Haec iam fabula ita omnes detinet, ut ferme aliud nihil vulgo audias. Vale, Vir maxime. 27 Augusti, 1621. Lutetiae.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 60.
    2 - Cornelis van der Myle.
    3 - De Spaansche Carmeliet, Dominicus.