130
S.P.
Verba non invenio, quibus digne satis gratiam tibi agam, quod de me ausus sis iudicare contra Fortunam. Ego et semper operam dedi hactenus et dabo etiam nunc, ne amicitia tua, quam semper feci plurimi, indignus sim. Quod nuper scripsi compendio2, idem posthac diffusius3 intelliges, omnia mea consilia spectasse semper ad ecclesiae et reipublicae pacem. Gratias summas ago Deo meo, qui me sua exploratione dignatus, simul magna solatia suggessit suggeritque. Intelligo dn. Camerarium4 nuper fuisse, ubi mihi venire non licet, et animum ostendisse a nobis non alienum, quo nomine multum ipsi debeo. Ego magni Camerarii nomen summa reverentia prosequor, nec, quod sciam, ab eius scitis unquam discessi. Etiam in carcere eius libris aerumnas meas sublevavi. Iam videris puto carmen non optimum, sed quod a fortuna nostra excusationem meretur, ad Franciscum Thuanum5, cui persolvi quod parenti eius, viro optimo, debebam. Nam si quis est, cuius affectui, iuxta tuum, multum debeo, is certe Thuanus fuit: quare omnino officii mei existimavi memoriae eius honorem habere, praesertim cum ne illa quidem tam eximia virtus invidiam et calumniam effugerit. Is, quem dixi, iuvenis magno passu per paterna vestigia grassatur et eo te amore prosequitur, quo tu eius parentem. Germaniae mala tristis audio, Galliae etiam video. Utinam prae calidis consiliis temperata ac salubria placerent. Viros magnos, qui me sua amicitia ornant, video serenissimo Principi vestro bene velle. Puto non male vos facturos, si ad aequa omnia huius quoque regni gratia utamini: quanquam non nescio, quae hactenus a Gallis proposita fuere, minus placide excepta, sed multum possunt temporum vices. Montem Albanum rex oppugnat. Est apud eum Haius, ab Anglia legatus6, sed an spe aliqua conciliandae pacis incertum. Certe Galliae refert, ne trahatur hoc bellum, neque Galliae tantum, sed totius Europae. Sancatharinum7 pro merito amo atque amplector. Grutero, et si qui alii vivunt nostri memores, precor omnia faustiora. Utinam re aliqua ostendere possim, quanti faciam a te amari. Vale vir optime.
Lutetiae, IX. Septembris CIƆIƆCXXI.
Tuus totus tibi obligatissimus
H. Grotius.
Adres: A Monsieur Monsieur Lingelsheim.