eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    694. 1621 September 24. Aan J. Hemelaer1.

    Spero iam pervenisse ad te, Hemelari doctissime, literas2, quibus et scriptori pro conscripto, et tibi, pro transmisso ad me Belgico libro gratias ago. Alioqui merito mihi doleat tamdiu me apud te mei amantissimum haesisse in crimine maximo ingrati animi, cuius culpae ut me exsortem scias, mitto exemplum earum, quas dixi, literarum, ut si eas non accepisti, hoc earum vicem praestet. Librum ipsum et legere incepi, et qua oportet diligentia atque animi attentione perlegam. Accessit interim alterum beneficium, Iambi ad me Latini3: in quibus libertatem loquendi frustra excusas. Neque enim nescio id veri affectus certissimum esse testimonium, quae sentias promere: praesertim si ea persuasus sis, ad summam salutem eius, cui loqueris, pertinere, quod te quidem plane credere neutiquam dubito: et vel hoc uno, etiamsi deessent alia, facile agnosco quantopere tibi sim obligatus. Nam si omnium munerum census ex animo maxime venit, sequitur ut hoc mihi gratissimum esse debeat, quod non ambigua praefert summae benevolentiae signa. Accedit ad hoc carminum dulcis politura, de Angelis vitae nostrae custodibus, de vitae a turba secretae felicitate, piae sententiae, et singularis in me divinae bonitatis numquam ex animo meo delendae pulcherrima delineatio. Quod vero antehac et dixi et scripsi, idem nunc quoque tibi persuadeas velim, daturum me operam ut, quae inter Christianos disputantur, ad dictata Prophetarum atque Apostolorum, et secundum eos ad sanctae Vetustatis consensum exigam, exutis praeiudiciis et rerum caducarum respectu, quas si contemnere nondum didici, summus mihi adversorum meorum fructus periit. Cum vero non nesciam, quot sint humanae ignorantiae sinus, Deum supplex veneror, ut tibi mihique animum superna luce collustret, et ad verum, in rebus praecipue salutaribus, constanter arripiendum tenendumque corroboret. Te vero, Reverende Hemelari, etiam atque etiam precor, ne minus me tui amantem credas, quam tu te mei ostendis, quamquam ostendendi mihi haud par est copia. Vale, vir eruditissime. XXIV. Septemb. CIƆIƆCXXI. Lutetiae.

    Notes



    1 - Afschrift U.B. Leiden, cod. Vulc. 53. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 443.
    2 - No. 669.
    3 - Angeli custodis ... Paraeneticon; zie p. 111 n. 1.