160
Literas tuas, quas ad me dedisti 28 Octobris, recte quidem, sed serius accepi, quod affinis tuus, ut et caeteri ferme omnes Protestantium, domo aberat. Pacis rumores saepe resuscitantur, sed ipsa nos hucusque fugit. Meae adhuc res hic in incerto sunt, quod futurum non putaveram. Scio a te allata omnia, quae ad meae calamitatis solatium pertinebant. Videbimus quid Regis adventus portaturus sit, quem exspectari multi asserunt.
De Bonfadiano negotio2 agam cum Tileno et, quod re expensa consultum videbitur, perscribam. Res patriae nostrae neutiquam optimo sunt statu, et miror de remediis nihil cogitari: ac vereor, ne ipsa medicinae tempora effluant. Magna sint mala oportet, quorum ipse conspectus homines exanimat, quod non Mathenesio3 tantum - viro patriae amantissimo - sed et Senatoribus tribus aut quatuor, amicis quondam meis, accidit. Deus bonos qui supersunt conservet. Meae sarcinulae recte advenerunt4. Coeli mutatio morborum aliquid familiae meae intulit: sed pars familiae optima, uxor, ex voto valet: quod ipsum meam valetudinem, alioqui imbecilliorem, sustinet. Liberum tuorum indoli precor fausta omnia: neque vero dubito, quin colente Vossio5 uberrimam sint frugem edituri. Liber, quem nuper tuo nomini inscripsit6, ostendit, quam late diffusa eruditione vir ille polleat. De caetero faustissima tibi omnia precor et adversus mala domestica animum invictum. Vale, Vir Illustrissime. 29 Octob. 1621.