eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    710. 1621 Dec. 3. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Quas ad me dederas, Vir Illustrissime, serius, id est, hoc ipso demum momento accipio. Novum illud, quod accepisti vulnus2, ita me contingit, ut meretur tuus in me affectus. Scio tibi adversus id genus casus plurima esse praesidia; deinde et illud considero, malo graviore - nam uxor3 unica est, liberi plures - ita obduruisse tibi animum, ut facilius repellat quodcunque restat ictuum; praeterea vero longo filiae morbo praeparatum te ad huius iacturae patientiam. Quare

    161

    ad vota me potius convertam, Deumque precabor, ut caeterorum liberum dulcis indoles felici fruge unius tibi memoriam minuat.

    De re Indicana4, si quid posthac ad me perlatum fuerit, faciam te conscium, nihilque, nisi ex tuo consilio, agam. Rex hic futurus putatur ad Dominicum Natalem. Spes pacis magis magisque fugit, cum tamen res regni longam belli moram vix ferant. Nescio an de privato meo negotio5 addere aliquid debeam. Cur enim molestus tibi sim, quem scio sponte sua nihil eorum, quae mihi prodesse possunt, omittere? sed tamen audebo, vel ut videas quam te utar familiariter. Decretum de me aliquid in regio consilio intellexeras: sed ego nullum eius rei instrumentum accepi; et qui hic sunt nihil certi pollicentur, in adventum Regis rem differunt. Quidam metum iniiciunt, ne de ea ipsa summa, quae destinata erat, decedat aliquid, cum onus traductae huc non sine consilio familiae, et sumtuosius in hac hominum luce vivendi genus potius augmenti aliquid postulent. Interim satis intelligo, cum belli impensae etiam indigenis necessaria concedi vix permittant, mihi extero, operae sterilis homini, leniter ferendum quicquid communis parsimonia exigit. Sed ut res meae perpetuo in incerto sint et a temporaria largitate aut frugalitate pendeant, domus meae ratio non patitur. Quare nisi certi constituitur aliquid, restat ut in Germania alicui addicam operam, ubi facile eminent etiam, qui hic in turba latent; aut certe remotior aliquis in Gallia quaerendus est angulus, ubi me abscondam. Scio ego te conscio, quantopere laboraverim semper, ut honos haberetur amicitiae vestrae, utque subditi Regis omnia aequa apud nos obtinerent, neque exiguam concepti in me odii partem hinc manasse. Ac de his edoctos a te proceres non dubito. Forte non abs re sit, si D. Cancellario6 - qui ad omnia negotia, ut scis, est lentior - et, ubi is advenerit, D. de Puisieux7 res in memoriam revocetur. Reformati nostri, metuentes ne Alesianae definitiones8 aliud, quam speratum fuit, pariant, renovare in nos incipiunt calumniam Hispaniensem; cui integram conscientiam oppono, famae interim minime contemtor; quamobrem defensionem eorum, quae ab antiquis Hollandiae Ordinibus, in re sacra ac civili, acta sunt, molior9. Scio te favere labori. Vale, Vir maxime. Lutetiae. 3 Decemb. 1621.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 64.
    2 - Het overlijden van zijn dochtertje, Maria; zie p. 107 n. 7.
    3 - Zie p. 47 n. 3.
    4 - Zie no. 702.
    5 - Nl. het hem door den Koning verleende jaargeld, dat echter niet werd uitbetaald.
    6 - Nic. Brulart de Sillery.
    7 - Pierre Brulart, vicomte de Puisieux, zoon van den voorgaande; secrétaire d'Etat de l'Extérieur.
    8 - De besluiten van de Synode van Ales.
    9 - De Verantwoordingh, zie p. 76 n. 1.