Citius ego, Vir Illustrissime, gratias agendo, qua tamen re nihil est facilius, delassarer, quam tu bene de me merendo. Sed tamen, quanquam id tu non curas, facio quod debeo. Et pro cura rerum mearum tantum tibi me obligatum profiteor, quantum mea refert, ut in Gallia potius et splendidissima hominum luce, quum in retuso aliquo angulo degam. Quod de itinere huc tuo spem facis, eo magnopere solaris meorum incommodorum reliquias. Sed tamen alma Pax, unde iter illud pendet, qando vos sit respectura nescio. Ex obitu...2 post alios3, qui itidem belli incentores habebantur, multi animos in spem tanti boni attollere coeperant. Sed dicitur...4, qui in vacuum locum cucurrit, eosdem ignes resuscitare. Deinde vero ita ... turguisse ... successu ... De viri civisque optimi Boissizi morte5 nuntium tu quidem falsum acceperas, sed quem in omen vertit exitus. Dies enim sunt decem admodum, cum carere coepit saeculum tam illustri incorruptae virtutis exemplo. Dies tres aut quatuor decubuerat deiectus a morbo, quem iam vicerat aliquoties, sed, ut scis, mala aetas semper aliquid deruit de viribus, et illa iam pridem senile corpus sola animi magnitudine sustentabat.
Res patriae meae quod attinet, quantis subsidiis aerarium egeat satis intelligo; quae cum habere aliunde non possint, quam a civibus, nihil magis refert, quam ut omnes intelligant, quicquid datur pro se, non contra se dari. Sed multum vereor, ne quorumdam sua magis quam publica respicientium pertinacia obstare pergat remediis; in quibus eo minus erit opis, quo serius advocabuntur. Sed nos scilicet non multum mordere debet haec cura, quibus id iam evenit, quod eversa Republica postremum timetur. Defensio innocentiae non tam meae, quam eorum, qui salvis legibus rempublicam nostram rexere, in maiorem, quam arbitratus fueram, molem excrescit6, dum operam do, ne quid dignum scitu posteritatem fugiat. Tamen cum nullum tempus elabi patiar, quod ab amicorum salutationibus vacuum est, finem brevi exspecto. Vale, Vir summe, a me et uxore, quae tibi omnia prosperrima animitus optat. Lutetiae, 6 Ianuarii 1622.