eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    717. 1622 Jan. 14. Aan Jan en Willem de Groot1.

    Quas ad me dedistis epistolas postridie Calendas Ianuarias cum gaudio accepi, eoque magis, quod de tuo, Frater, adventu in patriam nihil hactenus inaudiveram. Commonitoriam iuris in Drentiana lite2 omnino non alii tradendam censeo, quam Echteno3, nobilii eius terrae, et huius litis directori. De Hexabiblo4

    168

    commendo vobis ne diutius protrahatur, exeat quo poterit modo. Tiardam5 amavi optima fide: de morbo doleo, sed quando ita res erat, exemtum humanis miseriis est quod gaudeam. A Rotterodamensibus et Delegatis Ordinum nihil mihi polliceri audeo6. Tamen res videtur tentanda vel in hoc, quo iustior sit defensionis meae causa7, quae non procul a fine est. Melissaei8 consilium non displicet: ita tamen ut nihil tacendum sit eorum, sine quibus mutila foret defensio. Principis ad ostensas literas dictum videtur mihi perplexarier: quid de eius animo Melissaeus iudicet scire haud abs re sit. Quod mones, Frater, et ego deprehendi, in Disquisitione9 effugisse mihi semel Synodi vocabulum. Nicolaus Reigersbergius iam ad vos spero venerit.

    Hic res eodem in loco sunt, durante et bello, et spe pacis aliqua, de qua certius iudicari poterit, ubi huc venerit Rex, quod ante mensis huius exitum futurum speratur. Comitis stabuli fratres10 apud Regem valde frigent, exemplo insigni quam fragilis sit potentia non sua vi nixa. De Hogerbetii postulato an aditus sit Princeps, et quid dixerit scire aveo. Wtenbogardus hic est. Refutationem ...11 animosam - nosti hominis ingenium - mittam ubi prima se dabit occasio. Cum Rutgersio Heinsioque prudenter agendum: interim nihil peccaturum te reor, si eis significes, me cum solo non exuisse veteris amicitiae memoriam. Uxor nunc valde occupata matri non scribit, factura propediem. Interim ipsi vobisque se commendat; idem ego facio et quantum hic est familiae. Pueri belle discunt; itaque ad scholam eos nondum mitto. Valete. 14 Januarii 1622.

    Tibi obsequentissimus filius, tuique amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 763.
    2 - Zie p. 165 n. 8.
    3 - Roelof van Echten (1592-1643).
    4 - Bewijs van den waren godsdienst, zie p. 26 n. 6.
    5 - Eytzo Tiarda; zie I register.
    6 - Dit ziet op zijn verzoek tot uitbetaling van zijn wedde als pensionaris van Rotterdam; en op het proces over de geconfisceerde goederen; zie p. 23 n. 1 en Brandt, Leven I p. 286.
    7 - Verantwoording, zie p. 76 n. 1.
    8 - Joris de Bie; zie p. 17 n. 4 en I p. 299 n. 8.
    9 - Disquisitio an Pelagiana sint, zie p. 109 n. 2.
    10 - De broeders van den overleden Connétable De Luynes, de Maréchal De Chaunes en de Duc de Luxembourg.
    11 - Is Wtenbogaerts Contra-Discours (tegen Jacobus Trigland), Knuttel no. 3079, bedoeld?