eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    719. 1622 Jan. 30. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Vir Illustris.

    Nemini, quam tibi, aut saepius, aut libentius debeo. Primum autem rogo ignoscas, quod in re mea familiari usus te sim tam familiariter2; deinde gratias ago, quod tu id, quod poscebam timide, liberalius praestiteris, quam poscebatur. Hodie Rex in Urbem adveniet, cum tota amicorum cohorte. Scio multa magnaque esse, quae in consultationem nunc ventura sint: tamen et de nostro negotiolo actum aliquid iri spem facit optimus Ianninus, cui Viquium3 spero adiutorem fore. Nam et literas quantum amaret in Casaubono ostendit; et mihi, antequam ab urbe abiret, non obscura dedit benevolentiae suae signa. De pace nihil sperare adhuc ausim: adeo ab ea abhorrere videntur utriusque partis consilia; cum tamen non vestrae tantum res, sed et externae eius maxime indigeant. Nostram quoque Rempublicam non modico in periculo versari video; neque eius malis remedium certius, quam si restituatur civium concordia, cui rei nullam operam video dari. Alioqui intendere onera in imperio, quod multis nolentibus teneatur, discrimine magno haud vacat. Uxor se tibi tuisque omnibus commendat. Deum precamur uterque, ut te diu sospitem praestet. 3 Calend. Febr. 1622.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 64.
    2 - Ten behoeve van de uitbetaling der jaarwedde.
    3 - De Garde des Sceaux, M. de Vic, die De Luynes was opgevolgd. Over de bescherming, die hij aan Casaubonus verleende, zie Pattison, Casaubonus, 2e ed. p. 114 vv.