Spes mihi fit, Frater charissime, pittacii sive breviculi Regii, quod mihi datum est, referendi in notiam eorum quae persolvenda sunt. Sed ubi hoc quoque factum erit, tot sunt artes triconum nummariorum, ut nisi magna amicorum gratia, temporis saepe et pecuniae damno, nihil possit extundi. Experiemur ergo. Si grave tibi non sit ex eo quod nobis restat centum florenos Nicolao Reigersbergio numerari, quibus persolvat nomen quod ex vectura fecimus, valde id nobis commodum sit. Nam ex quo hic sumus mille ducentos florenos e Zelandia duximus; et tamen magnam partem supellectile utimur aliena. De Hexabiblo2 miror nihil a me intelligi. Librum quem misi3 postea quamprimum et quidem cum iudicio legi velim, et quid vobis videatur mihi renuntiari. Si quid doloris sensus mihi expressit, facile poterit mitigari. Sed causae vires timidis consiliis imminui non debent. Existimationis tuendae causa nimis multa passi sumus, quam ut eam nunc aut offensae metu aut aliis imbellibus de causis deseramus. Idem vobis visum iri non dubito.
Rex hinc abiit Aureliam, inde Biturigas ut creditur, et porro Lugdunum. Fervet bellum, nec tamen sine spe pacis; quae si coierit restat ut de Valle Telina Rex cogitet. Ego magnum in gratia Principis Condaei praesidium reperi; sed et Custodis sigillorum4 amicitia perutilis mihi est. Domum conducturi sumus aliam, pretio si possumus ferme ad quingentos florenos. Si quid apud vos novi est, fac me certiorem et cum parentibus, agnatis et affinibus vale. Lutetiae 25 Martii 1622.
Tuus tui amantissimus Frater
H. Grotius.