eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    189

    736. 1622 Maart 26. Van J.A. Corvinus1.

    Vir Amplissime S.P.

    Quanquam non immerito praeter officium a me factum videatur, quod ab eo tempore, quo T.A. redivivam Dei beneficio et cum nobis tum bonis omnibus restitutam summo cum gaudio salutavi, nihil literarum ad eam dederim, rogo tamen ne id errori aliquo, sed partim verecundiae, partim occupationibus et temporum invidiae imputetur. Cum enim minus gratas fore literas meas mihi persuaderem, nisi et finem Antimolinaeo2 impositum et lucem eum adspecturum certo nuntiarent, silendum mihi putavi donec ipse de eiusdem editione certus essem. Occupatum me tenuit Molinaeus integram aestatem. Quippe cum iam a me finem operi impositum putarem, rediit mihi labor ex nova eaque auctiore libri adversarii editione3. Existimabam enim expedire, ut una cum prioribus ea etiam a me refutarentur quae iis accesserant. Absolvi quidem integram responsionem ante nundinas autumnales, sed cum mihi ipsi describenda esset, non potui nisi partem ad praelum parare. Curavi tamen ut ea Francofurtum deferretur ac sollicitavi D. Roelandium, bibliopolam nobilem, de editione. Sed is primo solum dubie, sero autem operam suam certo mihi addixit; dubium tamen me tenuit an proximis nundinis liber proditurus esset, veritus ne cum libri moles - excrevit enim admodum ex istis additamentis - tum crebrae operarum typographicarum ob militem Bavarum, quo hac hyeme Francofurtum cinctum fuit, intermissiones editionem nimium remorarentur. Proditurum demum ante paucos dies certo significavit. Faxit Deus ut ad divinae veritatis propagationem serviat. Plurimum mihi gratulabor, si cum fratribus tum imprimis T.A. eum placere intellexero; vereor autem ne defectu necessarii subsidii multa nimis ieiune a me tractata sint; tamen ut caussae pro viribus satisfacerem, omni ope nixus sum. Cum Antwerpia discessissem sex integros menses me ipsum quasi voluntario carceri inclusi, et ut mihi securiora essent studia, ubi essem etiam amicissimos celavi, nec recepi me in libertatem, nisi postquam et integer liber ad praelum paratus, et mea manu bonam partem descriptus esset et valetudo ex continuis laboribus adversior id urgeret. Contuli vero me Nordam, Frisiae Orientalis oppidum. Ibi hyemem transegi apud consanguineos, quos ex Albana persecutione ibi habeo reliquos. Ista occasione contigit mihi videre et coram salutare Nobiliss. D. de Moersbergen4, qui summum suum gaudium ob T.A. e carcere felicem liberationem testatus per occasionem T.A. plurimam salutem dici voluit; simulque significavit gratissimum sibi fore, si cum de T.A., tum de rerum Gallicarum statu certi quid cognoscat. Comes5 huius Provinciae de T.A. honorifice semper loquitur, et ardenti desiderio exspectat Apologiam6 T.A.; quam brevi prodituram cum acceperit in mandatis

    190

    dedit uni e nostris ut quovis precio ipsi continuo comparetur. Qui eo, quod per me sese id recte curaturum speret, eo nomine ad me scripsit. Rogo itaque T.A. ut, si rumor iste non sit vanus, de exemplaribus aliquot ad nos mittendis ii moneantur, qui istorum distribuendorum curam suscipient. Miseram superiore aestate per D. Wtenb. T.A. scripturam pueri Harlemensis, natu annorum tredecim, optima indole, honestis moribus ac vivaci ingenio e familia Ruchaverorum7, cuius parentes caussae bonae addictissimi eum per me T.A. commendari voluerunt; eo fine ut si forte ea Batavo quam Gallo famulo uti mallet, eum sibi eligeret. Non dubito quin cum ob elegantem scripturam et reliqua ista commendatione digna T.A. sit placiturus. Est in triviali schola Harlemensi quartae classis auditor. Si maiorem Latinae linguae cognitionem in eo T.A. desiderat, parentes, etsi per biennium ipsis exspectandum esset, parati sunt operam dare, ut eos quos T.A. velit progressus faciat, quinimo ut et Gallicae linguae aliqualem cognitionem sibi comparet, si modo certi fiant T.A. opera eius uti velle. Est etiam civis quidam nostrae urbis Ioannes Montfortius, qui cum persuasum haberet T.A. liberum a civilibus negotiis, in terra peregrina uni aut alteri adolescenti concivi, qui in spem Reip. administrandae enutriantur, non gravate usum hospitii sui concessurum, cum summam duceret felicitatem si filius suus ex quotidiana cum T.A. conversatione ad prudentiam formaretur, superiori aestate ut ipsi eam gratiam T.A. faceret uxorem T.A. Delphis rogavit. Ipsa vero a pluribus se sollicitatam affirmans, cum nulli sese certe quid addixisse, de re autem ista cum T.A. conferre velle addidisset, speravit se per me de perpensa T.A. voluntate certiorem reddi posse. Non ignoro me nimis familiariter cum T.A. agere: non potui tamen non istorum mentionem apud T.A. facere, cum id viri isti, mihi amicissimi, flagitarint, imprimis cum maiora longe officia ab illis difficillimis hisce temporibus nobis praestita ista me παρρησίᾳ uti cogant, et futurum sperem, ut T.A., habita eorundem ratione, si quid hic a me peccetur in bonam partem sit accepturus. Vale Vir Amplissime. Deus Opt. Maximus T.A. cum dulcissima coniuge diu servet incolumem. Salutem officiosam dico D. Tileno ut et Fratri8, quem ibi esse audio. Datum Nordae 26 Martii 1622.

    T.A. observantissimus
    I. Arnoldus Corvfnus.

    Adres: A Monsieur Monsieur Hugo de Groot à Paris. Port.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, cod. 30 Q 1. Schrijver is de in 1619 verbannen Remonstrantsche predikant te Leiden (zie I p. 260 n. 3), die zich thans te Norden in Oostfriesland ophield.
    2 - Zijn geschrift tegen den Parijschen predikant Pierre Dumoulin: P. Molinaei novi anatomici mala encheiresis, dat 1622 uitkwam bij Erasmus Kempffer te Frankfort a.M.
    3 - Petri Molinaei Anatome Arminianismi kwam 1619 te Leiden uit; een 2e editie 1620; postrema ed. 1621.
    4 - A. de Wael van Moersbergen, die met Oldenbarnevelt, Grotius en Hogerbeets veroordeeld was.
    5 - Willem Hendrik graaf van Steinfurt.
    6 - Verantwoording; zie p. 76 n. 1.
    7 - Misschien een zoon van Gerard Ruychaver Maertensz., burgemeester van Haarlem 1617 en 1618.
    8 - Willem was reeds in November vertrokken; zie p. 161 n. 7.