eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    194

    739. 1622 April 8. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Nuper, Vir Illustrissime, scribere ad te distuli, quia de rebus meis, quas pro tua summa benevolentia ad te pertinere existimas, nihil admodum certi habebam. Quantum intelligere potui, pittacium nostrum in matriculam solvendorum relatum non est, oblivione Dandilii an de industria, haud facile dixerim. Attamen quaestor Moranus, et eius subquaestor, mandatum sibi a Scombergio2 aiunt, ut mihi pecuniam per trimestres portiones numerent: ita ut penes me sit primam portionem recipere, simul atque petiero. Hoc quia voluptati tibi futurum scio, omittere non potui, quin tibi nuntiarem. Tilenus noster Milleterio3 respondet, partim acriter satis, partim et facete, ut valet in utroque dicendi genere. De pace calent adhuc sermones: putatur aequa postulare Rohanius, sed mora esse in conventu Rupellensi, qui constare dicitur ex hominibus satis cerebrosis. Sunt, qui eum conventum ex Milleterii ingenio existimant,

    Et multos illic Hectoras esse putant4.

    Ego vota mea cum tuis coniungo: primum ut pax Galliae redeat, totius orbis Christiani bono: deinde, ut ante abitum tuum res patriae nostrae videre possis loco si non optimo, saltem quam nunc sunt meliore. Quod quo minus fiat, me iudice nihil obstat praeter paucorum contumaciam. Utinam aura aliqua affulgeat, posse aditum fieri consiliis mitioribus apud eos, quorum res in manu est. Et ego et uxor pro te liberisque tuis Deum veneramur. Lutetiae, 8 Aprilis, 1622.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 65.
    2 - Schomberg; zie p. 170 n. 5.
    3 - Over Tilenus en Milletière zie p. 125 n. 2.
    4 - Ovidius, Heroid. XIII, 65.