eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    745. 1622 April 18. Aan N.C. Fabry du Peiresc1.

    Sermo nobis, Vir Reverende, his diebus inciderat de Latinae linguae origine. Dixi quod res erat, nihil ferme in ea esse barbarum, Phrygium puta aut Etruscum, sed Graeca pene omnia a Pelasgis, qui primi Italiam Magnae Graeciae nomine cum adiacentibus insulis tenuere. Graecorum antiquissima divisio est in Iones et Dores; unde dialectorum varietas in plures se ramos fudit, sed qui omnes ad illas stirpes deferendi sunt. Sicut Attica dialectus pars est Ionicae, sed a communitate Ionicae certis proprietatibus distincta, ita Aeolica ad Doricam pertinet. Et in Sicilia quidem sermo magna ex parte pure Doricus, ut Bucolica nos docent; at in aliis insulis, quas Aeolias vocabant, Aeolicus; et huc accedebat sermo veteris Latii, quod his indiciis deprehendas. Primum quia pro foeminina desinentia in η Dores caeteri ponunt α productum, Aeoles vero α breve, ut et Latini, νύμϕα, ϕᾶμα, nympha, fama. Deinde literarum, quae in vetere Graecorum Alphabeto

    205

    - ut et Syriaco, unde Graeci suum Cadmo auctore habent - sexta est et nunc quoque notam suam in numeris retinet, βαῦ vocant Syriaco vocabulo Grammatici nonnulli, caeteri digamma Aeolicum: eam solebant Aeoles praeponere vocabulis a vocali incipientibus. Ita apud veteres Aeoles ϝελέναν pro Ἐλέναν legit Priscianus2. Ita urbs, quae aliis Ἐλεα, ipsis erat ϝελέα Velia, unde Zeno Eliades sive Veliensis. Secuti hoc sunt Latini tum in lenibus, tum in aspiratis vocibus. Exempla ponam: ἕσπερος vesperus, vesper. ἔντερα venter. οἶνος vinum. ἶς vis. οἶα via. ἐμέω vomo, mutato ε in ο, ut elus olus. ἦρ ver. Ἐστία Vesta. ἐσϑὴς vestis. ἰδέω video. ἴον viola. ἀλώπηξ vulpes, mutato a in u, ut Ἐϰάβα Hecuba. Simile est, quod ante quoque - nam initio aspirari solet - suam illam literam addebant. Itaque pro ῥήγω, quod nunc ῥηγνύω dicimus, Dores ῥάγω, illi ϝράγω dixere, unde vetus Latinum frago, fregi, quod nunc frango, n interposito, sicut ex ϑίγω, quod nunc Graeci dicunt ϑιγγάνω, factum est tago, quod nunc tango. Sed veterum vocum Latinarum vestigia remanent in vocibus fragor, confrages, tagax, contagium. S quoque vocalibus praeponere Aeolicum, ut ἕρπω, serpo. ἐρέω, sero, unde sermo. ἕδος sedes. ἃλς sales, nunc sal. ἅλλω ἅλλομαι salo nunc salio. ἀγνὸς sanctus, olim sancus. ἡμὶ semis. ἐρύω servo. ἑὸς suus. ὁμαλῶς simul. ἵστω sisto. ὅλος solidus. ὕπνος somnus, olim supinus. ὑπὸ sub. ὑπὲρ super. ὗς sus. Sed et voces in Latio servatae, quas vix noverunt Graeci praeter Æoles aut Siculos, ut οὐγϰία uncia, νούγϰιος nuncius, νέπους nepos, λέπορις leporis non lepus. Etiam numeri hoc loquuntur: unus ab οὖνα, unde illud οὔγϰια, quatuor ex voce πίττυρες, ut ἵππος ἵϰϰος equus, ἕπομαι ἕϰομαι sequor, λείπω λείϰω leiquo, inde linquo. Sic pro πέμπε - ita enim pro πέντε veteres dicebant - illi ϰένϰε unde quinque, σὲξ sex, σέπτα septem. ἔννεϝα per ἀϕαίρεσιν novem. ϝείϰοντα ita dicebant pro εἴϰοσι viginti. Sed et pronomina νοῒ nos. νωΐτερος noster ut σϕωῒ vos, σϕωΐτερος vester: τὸ tu, τεὸς tuus, ϰὶς pro τὶς quis. ὥλλος ollus nunc ille. ὅστε iste. ὅποτε ipte, postea ipse, ubique ι posito pro ο, sicut ex ὅϰε hic factum. Ostendunt idem declinationes, ut μουσάων musarum. nam Latini veteres ο scribebant, ubi nunc a scribitur. In fine pro ν m pronuntiabant, ut λόγον logom: r vero interponitur hiatus vitandi causa, ut λόγων, Æolice λόγωον repetita vocali, Latine logorum. Sic et in verbis: σταίην starem, dixisti ex δείξεσϑα, dicimus ex δείϰομες. Haec de multis pauca sufficient ad fidem faciendam eius, quod de linguae Latinae origine inter nos dici caeperat. Ubi ad manum libri erunt et tibi vacabit, latius haec et auctoritate veterum et exemplorum congerie prosequemur. Vale, Vir Amplissime. Lutetiae. 18 Aprilis, 1622.

    De domo conducenda pendent adhuc consilia nostra. Librum3 tibi mitto, quem pro tua in Regem pietate non sine stomacho leges. Ubi usus fueris, remittas rogo. Neque enim meus est, sed mihi commodatus.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 66.
    2 - Priscianus, Instit. gramm. I, 4.
    3 - Vermoedelijk het p. 125 n. 2 genoemde boek van Milletiere.