eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    746. 1622 April 22. Aan Willem de Groot1.

    Quaesivi, mi Frater, sollicite admodum autographa libellorum, tum eius quem Delegatis, tum eius quem Roterodamensibus exhibendum censueram2. Sed

    206

    nullo labore reperire potui. Si apud vos sunt eorum exempla, rogo ut transmittatis. Placet enim consilium vestrum sequi et eis subscribere, ut quid facere illis libeat experiamur. De pace per has dies crebri rumores. Nam ad condictum convenerant Desdiguerius et Rohanius et conditiones quasdam perscripserant Regi offerendas3. Interea alius advenit nuntius Subizii copias - ad sex mille erant - in Insula Rie, cum intellecto regii militis adventu naves conscendere pararent, coactas ad deditionem, atque ita in manus Regis venisse naves XII, machinas VII, captivorum immensam multitudinem, elapso Subizio. Id ad pacem valiturumne sit, an Regi adhibiturum animos ad bellum ignoratur. Aliud hic habemus nihil, Rege procul in Pictonibus agente. Pecuniae spes mihi fit. Caeterum nihil dum recepi. Saluta quaeso parentes et qui nos sanguine aut amicitia contingunt. 22 Aprilis 1622.

    Rogo si quis amicus huc veniat librorum, quorum nomina hic ascripta sunt, exemplaria quina aut sena nobis transmittatis in usum puerorum, pretium quantum erit reddetur.

    Tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 764.
    2 - Zie p. 168 n. 2.
    3 - Het onderhoud van Lesdiguières en Rohan te Laval près du Pont S. Esprit; Le Vassor II p. 456.