212
Responsum adhuc debeo, Vir Illustrissime, tuis literis, quas huius mensis initio ad me dedisti. Affinem meum2 iam apud vos esse spero, ut finis tandem imponi possit deliberationi, quam differri diutius existimatio mea non patitur. Borelium et Bellimontium3 a te amari magnique fieri gaudeo. Ita sane virtus eorum et in patriam fides meretur. Quod si eorum meritis mea quoque commendatio aliquid potest adiicere, quicquid mihi praesenti tribueris, id per absentiam meam ipsis accrescat rogo. De fructu regiae in me liberalitatis haud satis adhuc certus sum, ob tricas eorum, qui nihil non faciunt, antequam pecunia manus exonerent. Miseret me eorum, qui non tot ac tantis, quot quantosque ego habeo, amicis suffulti, in illorum hominum regnum incidunt. Sed nimirum ubique morborum plus satis est. Pacis spem nobis sapientes faciunt; utinam eos voti sua aviditas non fallat. De refutatione Bonfadianae fabulae4 praeter quae scripta sunt antehac, illud addam, meo et Tileni nomine, quando hoc quoque te nomine accusat, quod Arminianum tumultum foveris, pro accessione libelli tui adiici posse orationem unam aut alteram a te solo, aut una cum Boissizio5 habitam, ad stabiliendam Reipublicae concordiam, legibus salvis. Ita una opera et te purgabis, et simul ostendes, quam fida nostris fuerit Regis amicitia. Liber Tileni6 Cancellario7, Iannino, proceribus omnibus unice placet. Uxor gratias agit, quod sui memineris, tibique ac liberis omnia quam faustissima precatur.
Lutetiae. 19 Maii, 1622.