Quanquam circa Apologetici2 editionem multa eaque difficillima expendenda veniant, tamen videns quae sit optimi parentis, tua et aliorum amicorum sententia, arripiam eam pro oraculo, Deoque et bonae causae fisus iterum privato periculo causam publicam tuendam suscipiam. Tu da operam ut quae corrigenda sunt corrigantur, quorum nunc partem ultimam ad affinem3 mitto; deinde ut acceleretur editio Belgica, simul et Gallica. Nam Latina hic valde procedit et confecta erit, ut arbitror, ante mensem Augustum. Duces Reformatorum ostendunt se illam Taciti4 sententiam tenere: tarda si vis quae in commune expostulantur, privatam gratiam cito mereare, cito accipias. Fortius iam pepigit; Sulliacus5 pacisci dicitur; Rupellae discordatur. Hinc multi pacem brevi exspectant, quod utinam sit. Amicus quidam meus me rogavit ut diligenter explorarem historiam de repertis apud nos dioptris. Repertores dicuntur duo fuisse sub idem tempus Alcmariani, ambo, ni fallor, Anabaptistae6. Poterit hac in re adiumento tibi esse Forestius7, aut si quem alium habes indidem domo. Is qui me hoc rogavit est Peiresius8, qui valde scire velit et nomina illorum et fortunam et qua occasione in id cogitationis devenerint. Vale, mi Frater. Breviores has facio literas, quia multis scribendum habeo et tamen quominus nunc ad te scriberem differre non potui. Saluta parentes et amicos. Lutetiae 10 Iunii 1622.
Tuus Tui amantissimus Frater
H. Grotius.